De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  2. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  3. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  4. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  5. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  6. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  7. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  8. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  9. omnia qua propter debent per inane quietum
  10. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  11. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  12. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  13. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  14. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  15. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  16. obliquos videamur et id res vera refutet.
  17. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  18. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  19. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  20. sed nihil omnino recta regione viai
  21. declinare quis est qui possit cernere sese?
  22. Denique si semper motu conectitur omnis
  23. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  24. nec declinando faciunt primordia motus
  25. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  26. ex infinito ne causam causa sequatur,
  27. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  28. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  29. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  30. declinamus item motus nec tempore certo
  31. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  32. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  33. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  34. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  35. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  36. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  37. omnis enim totum per corpus materiai
  38. copia conciri debet, concita per artus
  39. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  40. ut videas initum motus a corde creari
  41. ex animique voluntate id procedere primum,
  42. inde dari porro per totum corpus et artus.
  43. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  44. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  45. nam tum materiem totius corporis omnem
  46. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  47. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  48. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  49. pellat et invitos cogat procedere saepe
  50. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  51. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  52. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  53. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  54. et proiecta refrenatur retroque residit.
  55. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  56. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  57. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  58. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  59. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  60. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  61. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  62. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  63. id facit exiguum clinamen principiorum
  64. nec regione loci certa nec tempore certo.
  65. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  66. copia nec porro maioribus intervallis;
  67. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  68. qua propter quo nunc in motu principiorum
  69. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  70. et post haec semper simili ratione ferentur,
  71. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  72. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  73. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  74. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  75. nam neque quo possit genus ullum materiai
  76. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  77. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  78. naturam rerum mutare et vertere motus.
  79. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  80. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  81. summa tamen summa videatur stare quiete,
  82. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  83. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  84. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  85. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  86. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  87. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  88. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  89. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  90. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  91. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  92. omnia quae nobis longe confusa videntur
  93. et velut in viridi candor consistere colli.
  94. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  95. camporum complent belli simulacra cientes,
  96. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  97. aere renidescit tellus supterque virum vi
  98. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  99. icti reiectant voces ad sidera mundi
  100. et circum volitant equites mediosque repente
  101. tramittunt valido quatientes impete campos;
  102. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  103. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  104. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  105. qualia sint et quam longe distantia formis,
  106. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  107. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  108. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  109. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  110. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  111. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  112. esse pari filo similique adfecta figura.
  113. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  114. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  115. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  116. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  117. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  118. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  119. invenies tamen inter se differre figuris.
  120. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  121. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  122. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  123. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  124. turicremas propter mactatus concidit aras
  125. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  126. at mater viridis saltus orbata peragrans
  127. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  128. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  129. conspicere amissum fetum, completque querellis
  130. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  131. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  132. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  133. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  134. oblectare animum subitamque avertere curam,
  135. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  136. derivare queunt animum curaque levare;
  137. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  138. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi