De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  2. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  3. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  4. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  5. nec domus argento fulget auroque renidet
  6. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  7. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  8. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  9. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  10. praesertim cum tempestas adridet et anni
  11. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  12. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  13. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  14. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  15. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  16. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  17. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  18. si non forte tuas legiones per loca campi
  19. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  20. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  21. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  22. his tibi tum rebus timefactae religiones
  23. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  24. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  25. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  26. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  27. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  28. audacterque inter reges rerumque potentis
  29. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  30. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  31. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  32. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  33. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  34. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  35. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  36. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  37. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  38. non radii solis neque lucida tela diei
  39. discutiant, sed naturae species ratioque.
  40. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  41. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  42. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  43. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  44. expediam: tu te dictis praebere memento.
  45. nam certe non inter se stipata cohaeret
  46. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  47. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  48. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  49. cum tamen incolumis videatur summa manere
  50. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  51. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  52. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  53. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  54. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  55. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  56. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  57. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  58. Si cessare putas rerum primordia posse
  59. cessandoque novos rerum progignere motus,
  60. avius a vera longe ratione vagaris.
  61. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  62. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  63. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  64. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  65. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  66. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  67. et quo iactari magis omnia materiai
  68. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  69. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  70. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  71. inmensumque patere in cunctas undique partis
  72. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  73. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  74. reddita corporibus primis per inane profundum,
  75. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  76. partim intervallis magnis confulta resultant,
  77. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  78. et quae cumque magis condenso conciliatu
  79. exiguis intervallis convecta resultant,
  80. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  81. haec validas saxi radices et fera ferri
  82. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  83. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  84. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  85. in magnis intervallis; haec aera rarum
  86. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  87. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  88. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  89. consociare etiam motus potuere recepta.
  90. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  91. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  92. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  93. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  94. multa minuta modis multis per inane videbis
  95. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  96. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  97. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  98. conciliis et discidiis exercita crebris;
  99. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  100. quale sit in magno iactari semper inani.
  101. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  102. exemplare dare et vestigia notitiai.
  103. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  104. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  105. quod tales turbae motus quoque materiai
  106. significant clandestinos caecosque subesse.
  107. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  108. commutare viam retroque repulsa reverti
  109. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  110. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  111. prima moventur enim per se primordia rerum,
  112. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  113. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  114. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  115. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  116. sic a principiis ascendit motus et exit
  117. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  118. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  119. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  120. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  121. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  122. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  123. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  124. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  125. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  126. convestire sua perfundens omnia luce,
  127. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  128. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  129. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  130. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  131. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  132. sed complexa meant inter se conque globata;
  133. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  134. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  135. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  136. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  137. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  138. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  139. debent ni mirum praecellere mobilitate
  140. et multo citius ferri quam lumina solis
  141. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  142. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  143. * * *
  144. nec persectari primordia singula quaeque,
  145. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  146. At quidam contra haec, ignari materiai,
  147. naturam non posse deum sine numine reddunt
  148. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  149. tempora mutare annorum frugesque creare
  150. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  151. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  152. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  153. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  154. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  155. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  156. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  157. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  158. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  159. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  160. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  161. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  162. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  163. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  164. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  165. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  166. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  167. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  168. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  169. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  170. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  171. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  172. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  173. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  174. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  175. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  176. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  177. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  178. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  179. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  180. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  181. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  182. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  183. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  184. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  185. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  186. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  187. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  188. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  189. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  190. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  191. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  192. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  193. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  194. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  195. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  196. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  197. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  198. incertisque locis spatio depellere paulum,
  199. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  200. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  201. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  202. nec foret offensus natus nec plaga creata
  203. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  204. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  205. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  206. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  207. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  208. avius a vera longe ratione recedit.
  209. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  210. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  211. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  212. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  213. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  214. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  215. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  216. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  217. omnia qua propter debent per inane quietum
  218. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  219. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  220. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  221. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  222. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  223. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  224. obliquos videamur et id res vera refutet.
  225. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  226. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  227. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  228. sed nihil omnino recta regione viai
  229. declinare quis est qui possit cernere sese?
  230. Denique si semper motu conectitur omnis
  231. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  232. nec declinando faciunt primordia motus
  233. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  234. ex infinito ne causam causa sequatur,
  235. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  236. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  237. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  238. declinamus item motus nec tempore certo
  239. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  240. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  241. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  242. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  243. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  244. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  245. omnis enim totum per corpus materiai
  246. copia conciri debet, concita per artus
  247. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  248. ut videas initum motus a corde creari
  249. ex animique voluntate id procedere primum,
  250. inde dari porro per totum corpus et artus.
  251. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  252. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  253. nam tum materiem totius corporis omnem
  254. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  255. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  256. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  257. pellat et invitos cogat procedere saepe
  258. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  259. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  260. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  261. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  262. et proiecta refrenatur retroque residit.
  263. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  264. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  265. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  266. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  267. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  268. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  269. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  270. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  271. id facit exiguum clinamen principiorum
  272. nec regione loci certa nec tempore certo.
  273. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  274. copia nec porro maioribus intervallis;
  275. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  276. qua propter quo nunc in motu principiorum
  277. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  278. et post haec semper simili ratione ferentur,
  279. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  280. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  281. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  282. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  283. nam neque quo possit genus ullum materiai
  284. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  285. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  286. naturam rerum mutare et vertere motus.
  287. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  288. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  289. summa tamen summa videatur stare quiete,
  290. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  291. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  292. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  293. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  294. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  295. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  296. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  297. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  298. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  299. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  300. omnia quae nobis longe confusa videntur
  301. et velut in viridi candor consistere colli.
  302. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  303. camporum complent belli simulacra cientes,
  304. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  305. aere renidescit tellus supterque virum vi
  306. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  307. icti reiectant voces ad sidera mundi
  308. et circum volitant equites mediosque repente
  309. tramittunt valido quatientes impete campos;
  310. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  311. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  312. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  313. qualia sint et quam longe distantia formis,
  314. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  315. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  316. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  317. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  318. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  319. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  320. esse pari filo similique adfecta figura.
  321. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  322. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  323. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  324. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  325. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  326. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  327. invenies tamen inter se differre figuris.
  328. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  329. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  330. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  331. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  332. turicremas propter mactatus concidit aras
  333. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  334. at mater viridis saltus orbata peragrans
  335. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  336. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  337. conspicere amissum fetum, completque querellis
  338. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  339. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  340. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  341. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  342. oblectare animum subitamque avertere curam,
  343. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  344. derivare queunt animum curaque levare;
  345. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  346. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  347. cornigeras norunt matres agnique petulci
  348. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  349. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  350. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  351. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  352. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  353. concharumque genus parili ratione videmus
  354. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  355. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  356. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  357. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  358. unius ad certam formam primordia rerum,
  359. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  360. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  361. quare fulmineus multo penetralior ignis
  362. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  363. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  364. subtilem magis e parvis constare figuris
  365. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  366. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  367. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  368. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  369. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  370. et quamvis subito per colum vina videmus
  371. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  372. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  373. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  374. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  375. inter se possint primordia singula quaeque
  376. singula per cuiusque foramina permanare.
  377. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  378. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  379. at contra taetra absinthi natura ferique
  380. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  381. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  382. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  383. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  384. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  385. proptereaque solere vias rescindere nostris
  386. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  387. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  388. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  389. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  390. horrorem constare elementis levibus aeque
  391. ac musaea mele, per chordas organici quae
  392. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  393. neu simili penetrare putes primordia forma
  394. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  395. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  396. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  397. neve bonos rerum simili constare colores
  398. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  399. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  400. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  401. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  402. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  403. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  404. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  405. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  406. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  407. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  408. titillare magis sensus quam laedere possint,
  409. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  410. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  411. dissimili dentata modo conpungere sensus
  412. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  413. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  414. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  415. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  416. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  417. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  418. semina confundunt inter se concita sensum;
  419. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  420. tute tibi partem ferias atque experiare.
  421. qua propter longe formas distare necessest
  422. principiis, varios quae possint edere sensus.
  423. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  424. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  425. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  426. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  427. prima acie constant ictus contemnere sueta
  428. et validi silices ac duri robora ferri
  429. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  430. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  431. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  432. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  433. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  434. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  435. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  436. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  437. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  438. at non esse tamen perplexis indupedita,
  439. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  440. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  441. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  442. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  443. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  444. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  445. * * *
  446. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  447. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  448. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  449. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  450. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  451. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  452. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  453. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  454. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  455. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  456. linquit enim supera taetri primordia viri,
  457. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  458. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  459. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  460. finita variare figurarum ratione.
  461. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  462. esse infinito debebunt corporis auctu.
  463. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  464. corporis inter se multum variare figurae
  465. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  466. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  467. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  468. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  469. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  470. formai speciem totius corporis eius,
  471. quod super est, si forte voles variare figuras,
  472. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  473. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  474. si tu forte voles etiam variare figuras.
  475. ergo formarum novitatem corporis augmen
  476. subsequitur. quare non est ut credere possis
  477. esse infinitis distantia semina formis,
  478. ne quaedam cogas inmani maximitate
  479. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  480. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  481. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  482. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  483. saecla novo rerum superata colore iacerent
  484. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  485. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  486. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  487. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  488. cedere item retro possent in deteriores
  489. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  490. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  491. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  492. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  493. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  494. materiem quoque finitis differe figuris.
  495. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  496. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  497. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  498. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  499. ergo finita distant ratione creata,
  500. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  501. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  502. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  503. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  504. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  505. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  506. formarum finita, necesse est quae similes sint
  507. esse infinitas aut summam materiai
  508. finitam constare, id quod non esse probavi.
  509. * * *
  510. versibus ostendam corpuscula materiai
  511. ex infinito summam rerum usque tenere
  512. undique protelo plagarum continuato.
  513. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  514. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  515. at regione locoque alio terrisque remotis
  516. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  517. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  518. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  519. milibus e multis vallo munitur eburno,
  520. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  521. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  522. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  523. unica res quaedem nativo corpore sola,
  524. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  525. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  526. unde ea progigni possit concepta, creari
  527. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  528. quippe etenim sumant alii finita per omne
  529. corpora iactari unius genitalia rei,
  530. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  531. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  532. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  533. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  534. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  535. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  536. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  537. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  538. infidi maris insidias virisque dolumque
  539. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  540. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  541. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  542. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  543. disiectare aestus diversi materiai,
  544. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  545. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  546. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  547. et res progigni et genitas procrescere posse.
  548. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  549. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  550. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  551. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  552. nec porro rerum genitales auctificique
  553. motus perpetuo possunt servare creata.
  554. sic aequo geritur certamine principiorum
  555. ex infinito contractum tempore bellum.
  556. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  557. et superantur item. miscetur funere vagor,
  558. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  559. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  560. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  561. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  562. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  563. convenit et memori mandatum mente tenere,
  564. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  565. quod genere ex uno consistat principiorum,
  566. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  567. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  568. atque potestates, ita plurima principiorum
  569. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  570. Principio tellus habet in se corpora prima,
  571. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  572. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  573. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  574. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  575. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  576. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  577. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  578. montivago generi possit praebere ferarum.
  579. quare magna deum mater materque ferarum
  580. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  581. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  582. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  583. aeris in spatio magnam pendere docentes
  584. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  585. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  586. officiis debet molliri victa parentum.
  587. muralique caput summum cinxere corona,
  588. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  589. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  590. horrifice fertur divinae matris imago.
  591. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  592. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  593. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  594. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  595. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  596. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  597. significare volunt indignos esse putandos,
  598. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  599. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  600. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  601. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  602. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  603. ingratos animos atque impia pectora volgi
  604. conterrere metu quae possint numine divae.
  605. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  606. munificat tacita mortalis muta salute,
  607. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  608. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  609. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  610. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  611. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  612. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  613. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  614. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  615. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  616. cum pueri circum puerum pernice chorea
  617. armat et in numerum pernice chorea
  618. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  619. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  620. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  621. propterea magnam armati matrem comitantur,
  622. aut quia significant divam praedicere ut armis
  623. ac virtute velint patriam defendere terram
  624. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  625. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  626. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  627. omnis enim per se divom natura necessest
  628. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  629. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  630. nam privata dolore omni, privata periclis,
  631. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  632. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  633. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  634. et quia multarum potitur primordia rerum,
  635. multa modis multis effert in lumina solis.
  636. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  637. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  638. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  639. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  640. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  641. religione animum turpi contingere parcat.
  642. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  643. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  644. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  645. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  646. dissimili vivont specie retinentque parentum
  647. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  648. tanta est in quovis genere herbae materiai
  649. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  650. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  651. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  652. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  653. dissimili perfecta figura principiorum.
  654. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  655. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  656. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  657. scintillasque agere ac late differre favillam.
  658. cetera consimili mentis ratione peragrans
  659. invenies igitur multarum semina rerum
  660. corpore celare et varias cohibere figuras.
  661. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  662. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  663. haec igitur variis debent constare figuris;
  664. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  665. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  666. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  667. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  668. conveniunt et res permixto semine constant.
  669. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  670. multa elementa vides multis communia verbis,
  671. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  672. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  673. non quo multa parum communis littera currat
  674. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  675. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  676. sic aliis in rebus item communia multa
  677. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  678. dissimili tamen inter se consistere summa
  679. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  680. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  681. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  682. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  683. semiferas hominum species existere et altos
  684. inter dum ramos egigni corpore vivo
  685. multaque conecti terrestria membra marinis,
  686. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  687. pascere naturam per terras omniparentis.
  688. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  689. seminibus certis certa genetrice creata
  690. conservare genus crescentia posse videmus.
  691. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  692. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  693. corpora discedunt conexaque convenientis
  694. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  695. reicere in terras naturam, multaque caecis
  696. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  697. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  698. vitalis motus consentire atque imitari.
  699. sed ne forte putes animalia sola teneri
  700. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  701. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  702. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  703. dissimili constare figura principiorum;
  704. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  705. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  706. semina cum porro distent, differre necessust
  707. intervalla vias conexus pondera plagas
  708. concursus motus; quae non animalia solum
  709. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  710. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  711. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  712. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  713. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  714. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  715. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  716. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  717. corpora consimili sint eius tincta colore;
  718. nullus enim color est omnino materiai
  719. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  720. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  721. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  722. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  723. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  724. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  725. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  726. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  727. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  728. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  729. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  730. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  731. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  732. immutabile enim quiddam superare necessest,
  733. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  734. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  735. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  736. proinde colore cave contingas semina rerum,
  737. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  738. Praeterea si nulla coloris principiis est
  739. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  740. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  741. propterea magni quod refert, semina quaeque
  742. cum quibus et quali positura contineantur
  743. et quos inter se dent motus accipiantque,
  744. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  745. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  746. marmoreo fieri possint candore repente,
  747. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  748. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  749. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  750. materies ubi permixta est illius et ordo
  751. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  752. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  753. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  754. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  755. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  756. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  757. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  758. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  759. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  760. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  761. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  762. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  763. aut alio in quovis uno puroque nitore
  764. dissimiles longe inter se variosque colores.
  765. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  766. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  767. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  768. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  769. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  770. principiis rerum non numquam causa colores,
  771. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  772. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  773. quippe etenim multo proclivius exorientur
  774. candida de nullo quam nigro nata colore
  775. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  776. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  777. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  778. scire licet quam sint nullo velata colore;
  779. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  780. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  781. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  782. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  783. quae sita cervices circum collumque coronat;
  784. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  785. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  786. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  787. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  788. consimili mutat ratione obversa colores;
  789. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  790. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  791. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  792. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  793. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  794. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  795. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  796. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  797. sed variis formis variantes edere tactus.
  798. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  799. est natura coloris et omnia principiorum
  800. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  801. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  802. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  803. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  804. ex albis album pinnis iactare colorem
  805. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  806. aut alio quovis uno varioque colore.
  807. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  808. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  809. evanescere paulatim stinguique colorem;
  810. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  811. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  812. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  813. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  814. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  815. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  816. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  817. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  818. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  819. scire licet quaedam tam constare orba colore
  820. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  821. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  822. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  823. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  824. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  825. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  826. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  827. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  828. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  829. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  830. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  831. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  832. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  833. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  834. concoctosque suo contractans perdere viro,
  835. propter eandem rem debent primordia rerum
  836. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  837. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  838. nec simili ratione saporem denique quemquam
  839. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  840. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  841. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  842. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  843. inmortalia si volumus subiungere rebus
  844. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  845. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  846. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  847. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  848. principiis constare. neque id manufesta refutant
  849. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  850. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  851. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  852. quippe videre licet vivos existere vermes
  853. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  854. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  855. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  856. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  857. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  858. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  859. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  860. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  861. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  862. non alia longe ratione atque arida ligna
  863. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  864. iamne vides igitur magni primordia rerum
  865. referre in quali sint ordine quaeque locata
  866. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  867. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  868. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  869. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  870. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  871. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  872. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  873. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  874. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  875. sed magni referre ea primum quantula constent,
  876. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  877. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  878. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  879. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  880. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  881. antiquis ex ordinibus permota nova re
  882. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  883. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  884. constituunt, porro ex aliis sentire sueti