De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  2. nec foret offensus natus nec plaga creata
  3. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  4. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  5. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  6. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  7. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  8. avius a vera longe ratione recedit.
  9. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  10. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  11. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  12. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  13. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  14. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  15. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  16. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  17. omnia qua propter debent per inane quietum
  18. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  19. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  20. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  21. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  22. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  23. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  24. obliquos videamur et id res vera refutet.
  25. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  26. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  27. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  28. sed nihil omnino recta regione viai
  29. declinare quis est qui possit cernere sese?
  30. Denique si semper motu conectitur omnis
  31. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  32. nec declinando faciunt primordia motus
  33. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  34. ex infinito ne causam causa sequatur,
  35. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  36. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  37. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  38. declinamus item motus nec tempore certo
  39. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  40. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  41. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  42. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  43. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  44. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  45. omnis enim totum per corpus materiai
  46. copia conciri debet, concita per artus
  47. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  48. ut videas initum motus a corde creari
  49. ex animique voluntate id procedere primum,
  50. inde dari porro per totum corpus et artus.
  51. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  52. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  53. nam tum materiem totius corporis omnem
  54. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  55. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  56. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  57. pellat et invitos cogat procedere saepe
  58. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  59. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  60. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  61. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  62. et proiecta refrenatur retroque residit.
  63. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  64. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  65. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  66. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  67. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  68. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  69. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  70. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  71. id facit exiguum clinamen principiorum
  72. nec regione loci certa nec tempore certo.
  73. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  74. copia nec porro maioribus intervallis;
  75. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  76. qua propter quo nunc in motu principiorum
  77. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  78. et post haec semper simili ratione ferentur,
  79. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  80. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  81. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  82. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  83. nam neque quo possit genus ullum materiai
  84. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  85. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  86. naturam rerum mutare et vertere motus.
  87. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  88. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  89. summa tamen summa videatur stare quiete,
  90. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  91. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  92. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  93. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  94. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  95. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  96. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  97. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  98. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  99. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  100. omnia quae nobis longe confusa videntur
  101. et velut in viridi candor consistere colli.
  102. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  103. camporum complent belli simulacra cientes,
  104. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  105. aere renidescit tellus supterque virum vi
  106. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  107. icti reiectant voces ad sidera mundi
  108. et circum volitant equites mediosque repente
  109. tramittunt valido quatientes impete campos;
  110. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  111. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  112. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  113. qualia sint et quam longe distantia formis,
  114. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  115. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  116. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  117. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  118. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  119. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  120. esse pari filo similique adfecta figura.
  121. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  122. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  123. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  124. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  125. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  126. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  127. invenies tamen inter se differre figuris.
  128. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  129. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  130. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  131. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  132. turicremas propter mactatus concidit aras
  133. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  134. at mater viridis saltus orbata peragrans
  135. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  136. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  137. conspicere amissum fetum, completque querellis
  138. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  139. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  140. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  141. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  142. oblectare animum subitamque avertere curam,
  143. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  144. derivare queunt animum curaque levare;
  145. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  146. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  147. cornigeras norunt matres agnique petulci
  148. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  149. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  150. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  151. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  152. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  153. concharumque genus parili ratione videmus
  154. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  155. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  156. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  157. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  158. unius ad certam formam primordia rerum,
  159. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  160. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  161. quare fulmineus multo penetralior ignis
  162. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  163. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  164. subtilem magis e parvis constare figuris
  165. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  166. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  167. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  168. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  169. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  170. et quamvis subito per colum vina videmus
  171. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  172. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  173. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  174. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  175. inter se possint primordia singula quaeque
  176. singula per cuiusque foramina permanare.
  177. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  178. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  179. at contra taetra absinthi natura ferique
  180. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  181. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  182. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  183. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  184. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  185. proptereaque solere vias rescindere nostris
  186. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  187. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  188. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  189. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  190. horrorem constare elementis levibus aeque
  191. ac musaea mele, per chordas organici quae
  192. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  193. neu simili penetrare putes primordia forma
  194. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  195. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  196. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  197. neve bonos rerum simili constare colores
  198. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  199. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  200. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  201. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  202. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  203. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  204. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  205. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  206. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  207. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  208. titillare magis sensus quam laedere possint,
  209. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  210. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  211. dissimili dentata modo conpungere sensus
  212. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  213. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  214. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  215. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  216. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  217. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  218. semina confundunt inter se concita sensum;
  219. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  220. tute tibi partem ferias atque experiare.
  221. qua propter longe formas distare necessest
  222. principiis, varios quae possint edere sensus.
  223. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  224. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  225. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  226. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  227. prima acie constant ictus contemnere sueta
  228. et validi silices ac duri robora ferri
  229. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  230. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  231. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  232. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  233. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  234. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  235. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  236. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  237. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  238. at non esse tamen perplexis indupedita,
  239. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  240. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  241. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  242. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  243. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  244. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  245. * * *
  246. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  247. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  248. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  249. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  250. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  251. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  252. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  253. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  254. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  255. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  256. linquit enim supera taetri primordia viri,
  257. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  258. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  259. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  260. finita variare figurarum ratione.
  261. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  262. esse infinito debebunt corporis auctu.
  263. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  264. corporis inter se multum variare figurae
  265. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  266. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  267. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  268. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,