De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  2. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  3. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  4. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  5. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  6. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  7. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  8. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  9. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  10. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  11. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  12. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  13. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  14. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  15. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  16. incertisque locis spatio depellere paulum,
  17. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  18. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  19. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  20. nec foret offensus natus nec plaga creata