De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  2. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  3. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  4. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  5. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  6. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  7. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  8. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  9. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  10. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  11. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  12. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  13. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  14. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  15. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  16. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  17. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  18. incertisque locis spatio depellere paulum,
  19. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  20. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  21. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  22. nec foret offensus natus nec plaga creata
  23. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  24. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  25. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  26. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  27. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  28. avius a vera longe ratione recedit.
  29. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  30. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  31. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  32. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  33. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  34. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  35. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  36. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  37. omnia qua propter debent per inane quietum
  38. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  39. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  40. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  41. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  42. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  43. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  44. obliquos videamur et id res vera refutet.
  45. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  46. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  47. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  48. sed nihil omnino recta regione viai
  49. declinare quis est qui possit cernere sese?
  50. Denique si semper motu conectitur omnis
  51. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  52. nec declinando faciunt primordia motus
  53. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  54. ex infinito ne causam causa sequatur,
  55. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  56. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  57. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  58. declinamus item motus nec tempore certo
  59. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  60. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  61. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  62. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  63. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  64. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  65. omnis enim totum per corpus materiai
  66. copia conciri debet, concita per artus
  67. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  68. ut videas initum motus a corde creari
  69. ex animique voluntate id procedere primum,
  70. inde dari porro per totum corpus et artus.
  71. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  72. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  73. nam tum materiem totius corporis omnem
  74. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  75. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  76. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  77. pellat et invitos cogat procedere saepe
  78. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  79. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  80. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  81. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  82. et proiecta refrenatur retroque residit.
  83. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  84. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  85. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  86. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  87. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  88. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  89. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  90. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  91. id facit exiguum clinamen principiorum
  92. nec regione loci certa nec tempore certo.
  93. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  94. copia nec porro maioribus intervallis;
  95. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  96. qua propter quo nunc in motu principiorum
  97. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  98. et post haec semper simili ratione ferentur,
  99. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  100. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  101. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  102. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  103. nam neque quo possit genus ullum materiai
  104. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  105. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  106. naturam rerum mutare et vertere motus.
  107. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  108. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  109. summa tamen summa videatur stare quiete,
  110. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  111. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  112. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  113. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  114. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  115. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  116. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  117. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  118. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  119. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  120. omnia quae nobis longe confusa videntur
  121. et velut in viridi candor consistere colli.
  122. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  123. camporum complent belli simulacra cientes,
  124. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  125. aere renidescit tellus supterque virum vi
  126. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  127. icti reiectant voces ad sidera mundi
  128. et circum volitant equites mediosque repente
  129. tramittunt valido quatientes impete campos;
  130. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  131. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  132. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  133. qualia sint et quam longe distantia formis,
  134. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  135. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  136. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  137. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  138. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  139. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  140. esse pari filo similique adfecta figura.
  141. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  142. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  143. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  144. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  145. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  146. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  147. invenies tamen inter se differre figuris.
  148. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  149. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  150. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  151. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  152. turicremas propter mactatus concidit aras
  153. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  154. at mater viridis saltus orbata peragrans
  155. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  156. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  157. conspicere amissum fetum, completque querellis
  158. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  159. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  160. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  161. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  162. oblectare animum subitamque avertere curam,
  163. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  164. derivare queunt animum curaque levare;
  165. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  166. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  167. cornigeras norunt matres agnique petulci
  168. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  169. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  170. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  171. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  172. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  173. concharumque genus parili ratione videmus
  174. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  175. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  176. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  177. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  178. unius ad certam formam primordia rerum,
  179. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  180. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  181. quare fulmineus multo penetralior ignis
  182. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  183. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  184. subtilem magis e parvis constare figuris
  185. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  186. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  187. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  188. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  189. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  190. et quamvis subito per colum vina videmus
  191. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  192. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  193. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  194. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  195. inter se possint primordia singula quaeque
  196. singula per cuiusque foramina permanare.
  197. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  198. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  199. at contra taetra absinthi natura ferique
  200. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  201. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  202. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  203. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  204. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  205. proptereaque solere vias rescindere nostris
  206. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  207. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  208. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  209. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  210. horrorem constare elementis levibus aeque
  211. ac musaea mele, per chordas organici quae
  212. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  213. neu simili penetrare putes primordia forma
  214. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  215. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  216. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  217. neve bonos rerum simili constare colores
  218. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  219. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  220. aut foeda specie foedi turpesque videntur.