De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  2. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  3. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  4. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  5. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  6. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  7. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  8. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  9. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  10. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  11. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  12. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  13. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  14. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  15. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  16. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  17. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  18. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.