De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  2. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  3. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  4. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  5. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  6. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  7. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  8. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  9. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  10. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  11. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  12. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  13. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  14. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  15. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  16. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  17. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  18. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  19. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  20. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  21. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  22. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  23. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  24. incertisque locis spatio depellere paulum,
  25. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  26. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  27. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  28. nec foret offensus natus nec plaga creata
  29. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  30. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  31. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  32. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  33. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  34. avius a vera longe ratione recedit.
  35. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  36. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  37. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  38. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  39. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  40. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  41. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  42. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  43. omnia qua propter debent per inane quietum
  44. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  45. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  46. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  47. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  48. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  49. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  50. obliquos videamur et id res vera refutet.
  51. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  52. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  53. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  54. sed nihil omnino recta regione viai
  55. declinare quis est qui possit cernere sese?
  56. Denique si semper motu conectitur omnis
  57. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  58. nec declinando faciunt primordia motus
  59. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  60. ex infinito ne causam causa sequatur,
  61. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  62. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  63. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  64. declinamus item motus nec tempore certo
  65. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  66. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  67. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  68. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  69. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  70. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  71. omnis enim totum per corpus materiai
  72. copia conciri debet, concita per artus
  73. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  74. ut videas initum motus a corde creari
  75. ex animique voluntate id procedere primum,
  76. inde dari porro per totum corpus et artus.
  77. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  78. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  79. nam tum materiem totius corporis omnem
  80. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  81. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  82. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  83. pellat et invitos cogat procedere saepe
  84. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  85. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  86. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  87. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  88. et proiecta refrenatur retroque residit.
  89. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  90. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  91. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  92. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  93. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  94. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  95. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  96. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  97. id facit exiguum clinamen principiorum
  98. nec regione loci certa nec tempore certo.
  99. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  100. copia nec porro maioribus intervallis;
  101. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  102. qua propter quo nunc in motu principiorum
  103. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  104. et post haec semper simili ratione ferentur,
  105. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  106. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  107. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  108. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  109. nam neque quo possit genus ullum materiai
  110. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  111. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  112. naturam rerum mutare et vertere motus.
  113. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  114. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  115. summa tamen summa videatur stare quiete,
  116. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  117. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  118. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  119. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  120. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  121. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  122. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  123. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  124. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  125. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  126. omnia quae nobis longe confusa videntur
  127. et velut in viridi candor consistere colli.
  128. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  129. camporum complent belli simulacra cientes,
  130. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  131. aere renidescit tellus supterque virum vi
  132. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  133. icti reiectant voces ad sidera mundi
  134. et circum volitant equites mediosque repente
  135. tramittunt valido quatientes impete campos;
  136. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  137. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  138. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  139. qualia sint et quam longe distantia formis,
  140. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  141. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  142. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.