De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  2. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  3. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  4. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  5. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  6. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  7. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  8. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  9. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  10. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  11. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  12. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  13. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  14. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  15. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  16. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  17. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  18. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  19. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  20. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  21. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  22. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  23. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  24. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  25. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  26. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  27. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  28. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  29. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  30. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  31. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  32. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  33. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  34. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  35. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  36. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  37. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  38. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  39. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  40. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  41. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  42. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  43. incertisque locis spatio depellere paulum,
  44. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  45. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  46. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  47. nec foret offensus natus nec plaga creata
  48. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  49. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  50. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  51. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  52. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  53. avius a vera longe ratione recedit.
  54. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  55. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  56. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  57. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  58. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  59. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  60. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  61. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  62. omnia qua propter debent per inane quietum
  63. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  64. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  65. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  66. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  67. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  68. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  69. obliquos videamur et id res vera refutet.
  70. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  71. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  72. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  73. sed nihil omnino recta regione viai
  74. declinare quis est qui possit cernere sese?
  75. Denique si semper motu conectitur omnis
  76. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  77. nec declinando faciunt primordia motus
  78. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  79. ex infinito ne causam causa sequatur,
  80. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  81. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  82. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  83. declinamus item motus nec tempore certo
  84. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  85. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  86. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  87. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  88. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  89. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  90. omnis enim totum per corpus materiai
  91. copia conciri debet, concita per artus
  92. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  93. ut videas initum motus a corde creari
  94. ex animique voluntate id procedere primum,
  95. inde dari porro per totum corpus et artus.
  96. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  97. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  98. nam tum materiem totius corporis omnem
  99. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  100. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  101. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  102. pellat et invitos cogat procedere saepe
  103. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  104. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  105. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  106. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  107. et proiecta refrenatur retroque residit.
  108. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  109. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  110. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  111. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  112. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  113. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  114. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  115. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  116. id facit exiguum clinamen principiorum
  117. nec regione loci certa nec tempore certo.
  118. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  119. copia nec porro maioribus intervallis;
  120. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  121. qua propter quo nunc in motu principiorum
  122. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  123. et post haec semper simili ratione ferentur,
  124. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  125. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  126. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  127. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  128. nam neque quo possit genus ullum materiai
  129. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  130. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  131. naturam rerum mutare et vertere motus.
  132. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  133. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  134. summa tamen summa videatur stare quiete,
  135. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  136. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  137. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  138. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  139. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  140. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  141. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  142. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  143. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  144. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  145. omnia quae nobis longe confusa videntur
  146. et velut in viridi candor consistere colli.
  147. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  148. camporum complent belli simulacra cientes,
  149. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  150. aere renidescit tellus supterque virum vi
  151. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  152. icti reiectant voces ad sidera mundi
  153. et circum volitant equites mediosque repente
  154. tramittunt valido quatientes impete campos;
  155. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  156. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  157. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  158. qualia sint et quam longe distantia formis,
  159. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  160. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  161. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  162. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  163. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  164. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  165. esse pari filo similique adfecta figura.
  166. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  167. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  168. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  169. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  170. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,