De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempora mutare annorum frugesque creare
  2. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  3. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  4. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  5. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  6. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  7. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  8. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  9. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  10. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  11. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  12. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  13. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  14. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  15. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  16. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  17. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  18. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  19. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  20. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  21. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  22. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  23. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  24. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  25. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  26. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  27. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  28. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  29. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  30. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  31. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  32. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  33. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  34. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  35. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  36. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  37. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  38. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  39. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  40. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  41. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  42. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  43. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  44. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  45. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  46. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  47. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  48. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  49. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  50. incertisque locis spatio depellere paulum,
  51. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  52. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  53. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  54. nec foret offensus natus nec plaga creata
  55. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  56. Quod si forte aliquis credit graviora potesse