De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  2. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  3. iucundo sensu cura semota metuque?
  4. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  5. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  6. delicias quoque uti multas substernere possint
  7. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  8. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  9. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  10. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  11. nec domus argento fulget auroque renidet
  12. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  13. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  14. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  15. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  16. praesertim cum tempestas adridet et anni
  17. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  18. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  19. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  20. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  21. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  22. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  23. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  24. si non forte tuas legiones per loca campi
  25. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  26. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  27. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  28. his tibi tum rebus timefactae religiones
  29. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  30. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  31. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  32. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  33. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  34. audacterque inter reges rerumque potentis
  35. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  36. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  37. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  38. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  39. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  40. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  41. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  42. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  43. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  44. non radii solis neque lucida tela diei
  45. discutiant, sed naturae species ratioque.
  46. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  47. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  48. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  49. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  50. expediam: tu te dictis praebere memento.
  51. nam certe non inter se stipata cohaeret
  52. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  53. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  54. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  55. cum tamen incolumis videatur summa manere
  56. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,