De Rerum Natura
Lucretius
-
- multiplexque loci spatium transcurrere eodem
- tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
- * * *
- nec persectari primordia singula quaeque,
- ut videant qua quicque geratur cum ratione.
- At quidam contra haec, ignari materiai,
- naturam non posse deum sine numine reddunt
- tanto opere humanis rationibus atmoderate
- tempora mutare annorum frugesque creare
- et iam cetera, mortalis quae suadet adire
- ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
- et res per Veneris blanditur saecla propagent,
- ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
- constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
- magno opere a vera lapsi ratione videntur.
- nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
- hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
- confirmare aliisque ex rebus reddere multis,