De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  2. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  3. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  4. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  5. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  6. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  7. debent ni mirum praecellere mobilitate
  8. et multo citius ferri quam lumina solis
  9. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  10. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  11. * * *
  12. nec persectari primordia singula quaeque,
  13. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  14. At quidam contra haec, ignari materiai,
  15. naturam non posse deum sine numine reddunt
  16. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  17. tempora mutare annorum frugesque creare
  18. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  19. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  20. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  21. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  22. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  23. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  24. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  25. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  26. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  27. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  28. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  29. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  30. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  31. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  32. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  33. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  34. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  35. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  36. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  37. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  38. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  39. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  40. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  41. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  42. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  43. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  44. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  45. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  46. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  47. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  48. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  49. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  50. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  51. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  52. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  53. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  54. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  55. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  56. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  57. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  58. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  59. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  60. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  61. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  62. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  63. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  64. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  65. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  66. incertisque locis spatio depellere paulum,
  67. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  68. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  69. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  70. nec foret offensus natus nec plaga creata
  71. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  72. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  73. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  74. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  75. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  76. avius a vera longe ratione recedit.
  77. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  78. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  79. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  80. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  81. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  82. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  83. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  84. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  85. omnia qua propter debent per inane quietum
  86. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  87. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  88. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  89. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  90. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  91. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  92. obliquos videamur et id res vera refutet.
  93. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  94. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  95. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  96. sed nihil omnino recta regione viai
  97. declinare quis est qui possit cernere sese?
  98. Denique si semper motu conectitur omnis
  99. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  100. nec declinando faciunt primordia motus
  101. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  102. ex infinito ne causam causa sequatur,
  103. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  104. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  105. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  106. declinamus item motus nec tempore certo
  107. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  108. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  109. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  110. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  111. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  112. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  113. omnis enim totum per corpus materiai
  114. copia conciri debet, concita per artus
  115. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  116. ut videas initum motus a corde creari
  117. ex animique voluntate id procedere primum,
  118. inde dari porro per totum corpus et artus.
  119. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  120. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  121. nam tum materiem totius corporis omnem
  122. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  123. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  124. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  125. pellat et invitos cogat procedere saepe
  126. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  127. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  128. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  129. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  130. et proiecta refrenatur retroque residit.
  131. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  132. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  133. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  134. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  135. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  136. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  137. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  138. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  139. id facit exiguum clinamen principiorum
  140. nec regione loci certa nec tempore certo.
  141. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  142. copia nec porro maioribus intervallis;
  143. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  144. qua propter quo nunc in motu principiorum
  145. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  146. et post haec semper simili ratione ferentur,
  147. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  148. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  149. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  150. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  151. nam neque quo possit genus ullum materiai
  152. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  153. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  154. naturam rerum mutare et vertere motus.
  155. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  156. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  157. summa tamen summa videatur stare quiete,
  158. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  159. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  160. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  161. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  162. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  163. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  164. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  165. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  166. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  167. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  168. omnia quae nobis longe confusa videntur
  169. et velut in viridi candor consistere colli.
  170. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  171. camporum complent belli simulacra cientes,
  172. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  173. aere renidescit tellus supterque virum vi
  174. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  175. icti reiectant voces ad sidera mundi
  176. et circum volitant equites mediosque repente
  177. tramittunt valido quatientes impete campos;
  178. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  179. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  180. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  181. qualia sint et quam longe distantia formis,
  182. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  183. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  184. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  185. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  186. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  187. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  188. esse pari filo similique adfecta figura.
  189. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  190. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  191. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  192. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  193. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  194. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  195. invenies tamen inter se differre figuris.
  196. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  197. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  198. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  199. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  200. turicremas propter mactatus concidit aras
  201. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  202. at mater viridis saltus orbata peragrans
  203. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  204. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  205. conspicere amissum fetum, completque querellis
  206. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  207. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  208. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  209. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  210. oblectare animum subitamque avertere curam,
  211. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  212. derivare queunt animum curaque levare;
  213. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  214. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  215. cornigeras norunt matres agnique petulci
  216. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  217. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  218. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  219. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  220. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  221. concharumque genus parili ratione videmus
  222. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  223. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  224. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  225. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  226. unius ad certam formam primordia rerum,
  227. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  228. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  229. quare fulmineus multo penetralior ignis
  230. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  231. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  232. subtilem magis e parvis constare figuris
  233. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  234. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  235. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  236. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  237. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  238. et quamvis subito per colum vina videmus
  239. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  240. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  241. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  242. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  243. inter se possint primordia singula quaeque
  244. singula per cuiusque foramina permanare.
  245. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  246. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  247. at contra taetra absinthi natura ferique
  248. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  249. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  250. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  251. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  252. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  253. proptereaque solere vias rescindere nostris
  254. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  255. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  256. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  257. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  258. horrorem constare elementis levibus aeque
  259. ac musaea mele, per chordas organici quae
  260. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  261. neu simili penetrare putes primordia forma
  262. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  263. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  264. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  265. neve bonos rerum simili constare colores
  266. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  267. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  268. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  269. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  270. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  271. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  272. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  273. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  274. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  275. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  276. titillare magis sensus quam laedere possint,
  277. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  278. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  279. dissimili dentata modo conpungere sensus
  280. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  281. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  282. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  283. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  284. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  285. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  286. semina confundunt inter se concita sensum;
  287. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  288. tute tibi partem ferias atque experiare.
  289. qua propter longe formas distare necessest
  290. principiis, varios quae possint edere sensus.
  291. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  292. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  293. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  294. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  295. prima acie constant ictus contemnere sueta
  296. et validi silices ac duri robora ferri
  297. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  298. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  299. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  300. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  301. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  302. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  303. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  304. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  305. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  306. at non esse tamen perplexis indupedita,
  307. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  308. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  309. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  310. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  311. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  312. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  313. * * *
  314. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  315. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  316. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  317. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  318. provolvi simul ut possint et laedere sensus.