De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  2. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  3. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  4. sed complexa meant inter se conque globata;
  5. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  6. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  7. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  8. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  9. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  10. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  11. debent ni mirum praecellere mobilitate
  12. et multo citius ferri quam lumina solis
  13. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  14. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  15. * * *
  16. nec persectari primordia singula quaeque,
  17. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  18. At quidam contra haec, ignari materiai,
  19. naturam non posse deum sine numine reddunt
  20. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  21. tempora mutare annorum frugesque creare
  22. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  23. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  24. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  25. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  26. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  27. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  28. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  29. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  30. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  31. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  32. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  33. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  34. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  35. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  36. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  37. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  38. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  39. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  40. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  41. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  42. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  43. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  44. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  45. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  46. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  47. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  48. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  49. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  50. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  51. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  52. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  53. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  54. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  55. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  56. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  57. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  58. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  59. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  60. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  61. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  62. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  63. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  64. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  65. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  66. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  67. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  68. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  69. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  70. incertisque locis spatio depellere paulum,
  71. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  72. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  73. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  74. nec foret offensus natus nec plaga creata
  75. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  76. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  77. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  78. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  79. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  80. avius a vera longe ratione recedit.
  81. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  82. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  83. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  84. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  85. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  86. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  87. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  88. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  89. omnia qua propter debent per inane quietum
  90. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  91. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  92. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  93. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  94. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  95. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  96. obliquos videamur et id res vera refutet.
  97. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  98. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  99. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  100. sed nihil omnino recta regione viai
  101. declinare quis est qui possit cernere sese?
  102. Denique si semper motu conectitur omnis
  103. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  104. nec declinando faciunt primordia motus
  105. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  106. ex infinito ne causam causa sequatur,
  107. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  108. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  109. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  110. declinamus item motus nec tempore certo
  111. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  112. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  113. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  114. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  115. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  116. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  117. omnis enim totum per corpus materiai
  118. copia conciri debet, concita per artus
  119. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  120. ut videas initum motus a corde creari
  121. ex animique voluntate id procedere primum,
  122. inde dari porro per totum corpus et artus.
  123. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  124. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  125. nam tum materiem totius corporis omnem
  126. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  127. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  128. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  129. pellat et invitos cogat procedere saepe
  130. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  131. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  132. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  133. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  134. et proiecta refrenatur retroque residit.
  135. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  136. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  137. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  138. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  139. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  140. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  141. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  142. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  143. id facit exiguum clinamen principiorum
  144. nec regione loci certa nec tempore certo.
  145. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  146. copia nec porro maioribus intervallis;
  147. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  148. qua propter quo nunc in motu principiorum
  149. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  150. et post haec semper simili ratione ferentur,
  151. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  152. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  153. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  154. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  155. nam neque quo possit genus ullum materiai
  156. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  157. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  158. naturam rerum mutare et vertere motus.
  159. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  160. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  161. summa tamen summa videatur stare quiete,
  162. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  163. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  164. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  165. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  166. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  167. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  168. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  169. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  170. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  171. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  172. omnia quae nobis longe confusa videntur
  173. et velut in viridi candor consistere colli.
  174. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  175. camporum complent belli simulacra cientes,
  176. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  177. aere renidescit tellus supterque virum vi
  178. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  179. icti reiectant voces ad sidera mundi
  180. et circum volitant equites mediosque repente
  181. tramittunt valido quatientes impete campos;
  182. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  183. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  184. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  185. qualia sint et quam longe distantia formis,
  186. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  187. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  188. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  189. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  190. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  191. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  192. esse pari filo similique adfecta figura.
  193. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  194. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  195. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  196. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  197. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  198. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  199. invenies tamen inter se differre figuris.
  200. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  201. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  202. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  203. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  204. turicremas propter mactatus concidit aras
  205. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  206. at mater viridis saltus orbata peragrans
  207. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  208. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  209. conspicere amissum fetum, completque querellis
  210. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  211. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  212. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  213. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  214. oblectare animum subitamque avertere curam,
  215. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  216. derivare queunt animum curaque levare;
  217. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  218. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  219. cornigeras norunt matres agnique petulci
  220. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  221. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  222. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  223. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  224. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  225. concharumque genus parili ratione videmus
  226. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  227. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  228. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  229. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  230. unius ad certam formam primordia rerum,
  231. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  232. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  233. quare fulmineus multo penetralior ignis
  234. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  235. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  236. subtilem magis e parvis constare figuris
  237. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  238. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  239. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  240. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  241. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  242. et quamvis subito per colum vina videmus
  243. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  244. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  245. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  246. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  247. inter se possint primordia singula quaeque
  248. singula per cuiusque foramina permanare.
  249. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  250. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  251. at contra taetra absinthi natura ferique
  252. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  253. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  254. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  255. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  256. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  257. proptereaque solere vias rescindere nostris
  258. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  259. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  260. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  261. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  262. horrorem constare elementis levibus aeque
  263. ac musaea mele, per chordas organici quae
  264. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  265. neu simili penetrare putes primordia forma
  266. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  267. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  268. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  269. neve bonos rerum simili constare colores
  270. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  271. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  272. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  273. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  274. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  275. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  276. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  277. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  278. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  279. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  280. titillare magis sensus quam laedere possint,
  281. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  282. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  283. dissimili dentata modo conpungere sensus
  284. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  285. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  286. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  287. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  288. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  289. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  290. semina confundunt inter se concita sensum;
  291. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  292. tute tibi partem ferias atque experiare.
  293. qua propter longe formas distare necessest
  294. principiis, varios quae possint edere sensus.
  295. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  296. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  297. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  298. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  299. prima acie constant ictus contemnere sueta
  300. et validi silices ac duri robora ferri
  301. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  302. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  303. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  304. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  305. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  306. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  307. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  308. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  309. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  310. at non esse tamen perplexis indupedita,
  311. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  312. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  313. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  314. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  315. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  316. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  317. * * *
  318. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  319. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  320. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  321. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  322. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  323. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  324. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  325. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  326. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  327. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  328. linquit enim supera taetri primordia viri,
  329. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  330. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  331. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  332. finita variare figurarum ratione.
  333. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  334. esse infinito debebunt corporis auctu.
  335. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  336. corporis inter se multum variare figurae
  337. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  338. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  339. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  340. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  341. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  342. formai speciem totius corporis eius,
  343. quod super est, si forte voles variare figuras,
  344. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  345. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  346. si tu forte voles etiam variare figuras.
  347. ergo formarum novitatem corporis augmen
  348. subsequitur. quare non est ut credere possis
  349. esse infinitis distantia semina formis,
  350. ne quaedam cogas inmani maximitate
  351. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  352. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  353. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  354. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  355. saecla novo rerum superata colore iacerent
  356. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  357. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  358. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  359. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  360. cedere item retro possent in deteriores
  361. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  362. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  363. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  364. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  365. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  366. materiem quoque finitis differe figuris.
  367. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  368. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  369. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  370. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  371. ergo finita distant ratione creata,
  372. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  373. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  374. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  375. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  376. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  377. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  378. formarum finita, necesse est quae similes sint
  379. esse infinitas aut summam materiai
  380. finitam constare, id quod non esse probavi.
  381. * * *
  382. versibus ostendam corpuscula materiai
  383. ex infinito summam rerum usque tenere
  384. undique protelo plagarum continuato.
  385. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  386. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  387. at regione locoque alio terrisque remotis
  388. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  389. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  390. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  391. milibus e multis vallo munitur eburno,
  392. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  393. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  394. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  395. unica res quaedem nativo corpore sola,
  396. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  397. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  398. unde ea progigni possit concepta, creari
  399. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  400. quippe etenim sumant alii finita per omne
  401. corpora iactari unius genitalia rei,
  402. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  403. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  404. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  405. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  406. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  407. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  408. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  409. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  410. infidi maris insidias virisque dolumque
  411. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  412. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  413. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  414. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  415. disiectare aestus diversi materiai,
  416. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  417. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  418. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  419. et res progigni et genitas procrescere posse.
  420. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  421. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  422. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  423. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  424. nec porro rerum genitales auctificique
  425. motus perpetuo possunt servare creata.
  426. sic aequo geritur certamine principiorum
  427. ex infinito contractum tempore bellum.
  428. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  429. et superantur item. miscetur funere vagor,
  430. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  431. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  432. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  433. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  434. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  435. convenit et memori mandatum mente tenere,
  436. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  437. quod genere ex uno consistat principiorum,
  438. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  439. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  440. atque potestates, ita plurima principiorum
  441. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  442. Principio tellus habet in se corpora prima,
  443. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  444. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  445. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  446. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  447. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  448. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  449. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  450. montivago generi possit praebere ferarum.
  451. quare magna deum mater materque ferarum
  452. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  453. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  454. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  455. aeris in spatio magnam pendere docentes
  456. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  457. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  458. officiis debet molliri victa parentum.
  459. muralique caput summum cinxere corona,
  460. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  461. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  462. horrifice fertur divinae matris imago.
  463. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  464. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  465. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  466. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  467. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  468. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  469. significare volunt indignos esse putandos,
  470. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  471. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  472. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  473. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  474. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  475. ingratos animos atque impia pectora volgi
  476. conterrere metu quae possint numine divae.
  477. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  478. munificat tacita mortalis muta salute,
  479. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  480. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  481. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  482. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  483. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  484. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  485. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  486. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  487. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  488. cum pueri circum puerum pernice chorea
  489. armat et in numerum pernice chorea
  490. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  491. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  492. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  493. propterea magnam armati matrem comitantur,
  494. aut quia significant divam praedicere ut armis
  495. ac virtute velint patriam defendere terram
  496. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  497. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  498. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  499. omnis enim per se divom natura necessest
  500. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  501. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  502. nam privata dolore omni, privata periclis,
  503. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  504. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  505. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  506. et quia multarum potitur primordia rerum,
  507. multa modis multis effert in lumina solis.
  508. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  509. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  510. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  511. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  512. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  513. religione animum turpi contingere parcat.
  514. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  515. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  516. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  517. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  518. dissimili vivont specie retinentque parentum
  519. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  520. tanta est in quovis genere herbae materiai
  521. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  522. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  523. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  524. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  525. dissimili perfecta figura principiorum.
  526. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  527. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  528. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  529. scintillasque agere ac late differre favillam.
  530. cetera consimili mentis ratione peragrans
  531. invenies igitur multarum semina rerum
  532. corpore celare et varias cohibere figuras.
  533. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  534. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  535. haec igitur variis debent constare figuris;
  536. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  537. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  538. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  539. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  540. conveniunt et res permixto semine constant.
  541. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  542. multa elementa vides multis communia verbis,
  543. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  544. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  545. non quo multa parum communis littera currat
  546. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  547. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  548. sic aliis in rebus item communia multa
  549. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  550. dissimili tamen inter se consistere summa
  551. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  552. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  553. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  554. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  555. semiferas hominum species existere et altos
  556. inter dum ramos egigni corpore vivo
  557. multaque conecti terrestria membra marinis,
  558. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  559. pascere naturam per terras omniparentis.
  560. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  561. seminibus certis certa genetrice creata
  562. conservare genus crescentia posse videmus.
  563. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  564. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  565. corpora discedunt conexaque convenientis
  566. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  567. reicere in terras naturam, multaque caecis
  568. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  569. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  570. vitalis motus consentire atque imitari.
  571. sed ne forte putes animalia sola teneri
  572. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  573. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  574. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  575. dissimili constare figura principiorum;
  576. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  577. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  578. semina cum porro distent, differre necessust
  579. intervalla vias conexus pondera plagas
  580. concursus motus; quae non animalia solum
  581. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  582. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  583. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  584. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  585. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  586. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  587. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  588. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  589. corpora consimili sint eius tincta colore;
  590. nullus enim color est omnino materiai
  591. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  592. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  593. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  594. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  595. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  596. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  597. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  598. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  599. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  600. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  601. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  602. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  603. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  604. immutabile enim quiddam superare necessest,
  605. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  606. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  607. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  608. proinde colore cave contingas semina rerum,
  609. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  610. Praeterea si nulla coloris principiis est
  611. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  612. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  613. propterea magni quod refert, semina quaeque
  614. cum quibus et quali positura contineantur
  615. et quos inter se dent motus accipiantque,
  616. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  617. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  618. marmoreo fieri possint candore repente,
  619. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  620. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  621. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  622. materies ubi permixta est illius et ordo
  623. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  624. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  625. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  626. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  627. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  628. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  629. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  630. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  631. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  632. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  633. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  634. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti