De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  2. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  3. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  4. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  5. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  6. sed complexa meant inter se conque globata;
  7. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  8. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  9. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  10. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  11. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  12. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  13. debent ni mirum praecellere mobilitate
  14. et multo citius ferri quam lumina solis
  15. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  16. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  17. * * *
  18. nec persectari primordia singula quaeque,
  19. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  20. At quidam contra haec, ignari materiai,
  21. naturam non posse deum sine numine reddunt
  22. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  23. tempora mutare annorum frugesque creare
  24. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  25. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  26. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  27. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  28. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  29. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  30. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  31. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  32. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  33. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  34. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  35. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  36. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  37. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  38. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  39. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  40. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  41. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  42. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  43. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  44. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  45. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  46. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  47. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  48. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  49. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  50. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  51. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  52. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  53. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  54. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  55. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  56. sic igitur debent flammae quoque posse per auras