De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  2. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  3. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  4. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  5. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  6. iucundo sensu cura semota metuque?
  7. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  8. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  9. delicias quoque uti multas substernere possint
  10. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  11. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  12. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  13. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  14. nec domus argento fulget auroque renidet
  15. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  16. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  17. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  18. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  19. praesertim cum tempestas adridet et anni
  20. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  21. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  22. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  23. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  24. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  25. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  26. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  27. si non forte tuas legiones per loca campi
  28. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  29. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  30. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  31. his tibi tum rebus timefactae religiones
  32. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  33. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  34. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  35. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  36. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  37. audacterque inter reges rerumque potentis
  38. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  39. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  40. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  41. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  42. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  43. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  44. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  45. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  46. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  47. non radii solis neque lucida tela diei
  48. discutiant, sed naturae species ratioque.
  49. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  50. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  51. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  52. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  53. expediam: tu te dictis praebere memento.
  54. nam certe non inter se stipata cohaeret
  55. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  56. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  57. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  58. cum tamen incolumis videatur summa manere
  59. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  60. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  61. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  62. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  63. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  64. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  65. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  66. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  67. Si cessare putas rerum primordia posse
  68. cessandoque novos rerum progignere motus,
  69. avius a vera longe ratione vagaris.
  70. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  71. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  72. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  73. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  74. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  75. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  76. et quo iactari magis omnia materiai
  77. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  78. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  79. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  80. inmensumque patere in cunctas undique partis
  81. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  82. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  83. reddita corporibus primis per inane profundum,
  84. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  85. partim intervallis magnis confulta resultant,
  86. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  87. et quae cumque magis condenso conciliatu
  88. exiguis intervallis convecta resultant,
  89. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  90. haec validas saxi radices et fera ferri
  91. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  92. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  93. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  94. in magnis intervallis; haec aera rarum
  95. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  96. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  97. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  98. consociare etiam motus potuere recepta.
  99. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  100. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  101. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  102. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  103. multa minuta modis multis per inane videbis
  104. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  105. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  106. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  107. conciliis et discidiis exercita crebris;
  108. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  109. quale sit in magno iactari semper inani.
  110. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  111. exemplare dare et vestigia notitiai.
  112. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  113. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  114. quod tales turbae motus quoque materiai
  115. significant clandestinos caecosque subesse.
  116. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  117. commutare viam retroque repulsa reverti
  118. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  119. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  120. prima moventur enim per se primordia rerum,
  121. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  122. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  123. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  124. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  125. sic a principiis ascendit motus et exit
  126. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  127. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  128. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  129. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  130. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  131. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  132. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  133. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  134. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  135. convestire sua perfundens omnia luce,
  136. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  137. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  138. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  139. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  140. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  141. sed complexa meant inter se conque globata;
  142. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  143. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  144. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  145. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  146. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  147. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  148. debent ni mirum praecellere mobilitate
  149. et multo citius ferri quam lumina solis
  150. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  151. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  152. * * *
  153. nec persectari primordia singula quaeque,
  154. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  155. At quidam contra haec, ignari materiai,
  156. naturam non posse deum sine numine reddunt
  157. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  158. tempora mutare annorum frugesque creare
  159. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  160. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  161. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  162. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  163. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  164. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  165. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  166. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  167. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  168. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  169. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  170. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  171. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  172. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  173. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  174. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  175. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  176. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  177. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  178. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  179. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  180. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  181. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  182. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  183. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  184. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  185. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  186. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  187. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  188. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  189. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  190. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  191. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  192. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  193. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  194. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  195. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  196. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  197. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  198. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  199. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  200. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  201. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  202. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  203. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  204. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  205. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  206. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  207. incertisque locis spatio depellere paulum,
  208. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  209. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  210. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  211. nec foret offensus natus nec plaga creata
  212. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  213. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  214. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  215. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  216. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  217. avius a vera longe ratione recedit.
  218. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  219. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  220. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  221. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  222. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  223. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  224. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  225. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  226. omnia qua propter debent per inane quietum
  227. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  228. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  229. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  230. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  231. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  232. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  233. obliquos videamur et id res vera refutet.
  234. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  235. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  236. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  237. sed nihil omnino recta regione viai
  238. declinare quis est qui possit cernere sese?
  239. Denique si semper motu conectitur omnis
  240. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  241. nec declinando faciunt primordia motus
  242. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  243. ex infinito ne causam causa sequatur,
  244. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  245. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  246. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  247. declinamus item motus nec tempore certo
  248. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  249. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  250. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  251. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  252. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  253. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  254. omnis enim totum per corpus materiai
  255. copia conciri debet, concita per artus
  256. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  257. ut videas initum motus a corde creari
  258. ex animique voluntate id procedere primum,
  259. inde dari porro per totum corpus et artus.
  260. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  261. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  262. nam tum materiem totius corporis omnem
  263. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  264. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  265. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  266. pellat et invitos cogat procedere saepe
  267. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  268. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  269. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  270. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  271. et proiecta refrenatur retroque residit.
  272. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  273. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  274. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  275. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  276. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  277. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  278. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  279. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  280. id facit exiguum clinamen principiorum
  281. nec regione loci certa nec tempore certo.
  282. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  283. copia nec porro maioribus intervallis;
  284. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  285. qua propter quo nunc in motu principiorum
  286. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  287. et post haec semper simili ratione ferentur,
  288. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  289. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  290. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  291. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  292. nam neque quo possit genus ullum materiai
  293. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  294. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  295. naturam rerum mutare et vertere motus.
  296. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  297. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  298. summa tamen summa videatur stare quiete,
  299. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  300. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  301. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  302. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  303. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  304. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  305. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  306. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  307. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  308. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  309. omnia quae nobis longe confusa videntur
  310. et velut in viridi candor consistere colli.
  311. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  312. camporum complent belli simulacra cientes,
  313. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  314. aere renidescit tellus supterque virum vi
  315. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  316. icti reiectant voces ad sidera mundi
  317. et circum volitant equites mediosque repente
  318. tramittunt valido quatientes impete campos;
  319. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  320. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  321. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  322. qualia sint et quam longe distantia formis,
  323. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  324. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  325. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  326. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  327. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  328. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  329. esse pari filo similique adfecta figura.
  330. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  331. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  332. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  333. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  334. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  335. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  336. invenies tamen inter se differre figuris.
  337. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  338. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  339. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  340. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  341. turicremas propter mactatus concidit aras
  342. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  343. at mater viridis saltus orbata peragrans
  344. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  345. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  346. conspicere amissum fetum, completque querellis
  347. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  348. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  349. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  350. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  351. oblectare animum subitamque avertere curam,
  352. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  353. derivare queunt animum curaque levare;
  354. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  355. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  356. cornigeras norunt matres agnique petulci
  357. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  358. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  359. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  360. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  361. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  362. concharumque genus parili ratione videmus
  363. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  364. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  365. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  366. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  367. unius ad certam formam primordia rerum,
  368. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  369. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  370. quare fulmineus multo penetralior ignis
  371. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  372. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  373. subtilem magis e parvis constare figuris
  374. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  375. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  376. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  377. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  378. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  379. et quamvis subito per colum vina videmus
  380. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  381. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  382. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  383. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  384. inter se possint primordia singula quaeque
  385. singula per cuiusque foramina permanare.
  386. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  387. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  388. at contra taetra absinthi natura ferique
  389. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  390. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  391. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  392. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  393. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  394. proptereaque solere vias rescindere nostris
  395. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  396. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  397. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  398. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  399. horrorem constare elementis levibus aeque
  400. ac musaea mele, per chordas organici quae
  401. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  402. neu simili penetrare putes primordia forma
  403. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  404. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  405. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  406. neve bonos rerum simili constare colores
  407. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  408. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  409. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  410. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  411. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  412. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  413. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  414. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  415. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  416. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  417. titillare magis sensus quam laedere possint,
  418. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  419. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  420. dissimili dentata modo conpungere sensus
  421. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  422. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  423. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  424. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  425. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  426. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  427. semina confundunt inter se concita sensum;
  428. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  429. tute tibi partem ferias atque experiare.
  430. qua propter longe formas distare necessest
  431. principiis, varios quae possint edere sensus.
  432. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  433. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  434. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  435. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  436. prima acie constant ictus contemnere sueta
  437. et validi silices ac duri robora ferri
  438. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  439. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  440. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  441. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  442. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  443. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  444. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  445. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  446. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  447. at non esse tamen perplexis indupedita,
  448. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  449. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  450. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  451. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  452. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  453. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  454. * * *
  455. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  456. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  457. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  458. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  459. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  460. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  461. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  462. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  463. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  464. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  465. linquit enim supera taetri primordia viri,
  466. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  467. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  468. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  469. finita variare figurarum ratione.
  470. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  471. esse infinito debebunt corporis auctu.
  472. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  473. corporis inter se multum variare figurae
  474. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  475. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  476. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  477. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  478. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  479. formai speciem totius corporis eius,
  480. quod super est, si forte voles variare figuras,
  481. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  482. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  483. si tu forte voles etiam variare figuras.
  484. ergo formarum novitatem corporis augmen
  485. subsequitur. quare non est ut credere possis
  486. esse infinitis distantia semina formis,
  487. ne quaedam cogas inmani maximitate
  488. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  489. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  490. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  491. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  492. saecla novo rerum superata colore iacerent
  493. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  494. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  495. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  496. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  497. cedere item retro possent in deteriores
  498. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  499. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  500. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  501. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  502. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  503. materiem quoque finitis differe figuris.
  504. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  505. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  506. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  507. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  508. ergo finita distant ratione creata,
  509. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  510. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  511. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  512. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  513. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  514. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  515. formarum finita, necesse est quae similes sint
  516. esse infinitas aut summam materiai
  517. finitam constare, id quod non esse probavi.
  518. * * *
  519. versibus ostendam corpuscula materiai
  520. ex infinito summam rerum usque tenere
  521. undique protelo plagarum continuato.
  522. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  523. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  524. at regione locoque alio terrisque remotis
  525. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  526. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  527. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  528. milibus e multis vallo munitur eburno,
  529. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  530. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  531. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  532. unica res quaedem nativo corpore sola,
  533. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  534. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  535. unde ea progigni possit concepta, creari
  536. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  537. quippe etenim sumant alii finita per omne
  538. corpora iactari unius genitalia rei,
  539. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  540. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  541. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  542. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  543. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  544. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  545. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  546. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  547. infidi maris insidias virisque dolumque
  548. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  549. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  550. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  551. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  552. disiectare aestus diversi materiai,
  553. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  554. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  555. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  556. et res progigni et genitas procrescere posse.
  557. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  558. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  559. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  560. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  561. nec porro rerum genitales auctificique
  562. motus perpetuo possunt servare creata.
  563. sic aequo geritur certamine principiorum
  564. ex infinito contractum tempore bellum.
  565. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  566. et superantur item. miscetur funere vagor,
  567. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  568. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  569. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  570. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  571. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  572. convenit et memori mandatum mente tenere,
  573. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  574. quod genere ex uno consistat principiorum,
  575. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  576. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  577. atque potestates, ita plurima principiorum
  578. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  579. Principio tellus habet in se corpora prima,
  580. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  581. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  582. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  583. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  584. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  585. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  586. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  587. montivago generi possit praebere ferarum.
  588. quare magna deum mater materque ferarum
  589. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  590. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  591. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  592. aeris in spatio magnam pendere docentes
  593. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  594. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  595. officiis debet molliri victa parentum.
  596. muralique caput summum cinxere corona,
  597. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  598. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  599. horrifice fertur divinae matris imago.
  600. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  601. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  602. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  603. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  604. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  605. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  606. significare volunt indignos esse putandos,
  607. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  608. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  609. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  610. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  611. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  612. ingratos animos atque impia pectora volgi
  613. conterrere metu quae possint numine divae.
  614. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  615. munificat tacita mortalis muta salute,
  616. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  617. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  618. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  619. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  620. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  621. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  622. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  623. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  624. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  625. cum pueri circum puerum pernice chorea
  626. armat et in numerum pernice chorea
  627. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  628. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  629. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  630. propterea magnam armati matrem comitantur,
  631. aut quia significant divam praedicere ut armis
  632. ac virtute velint patriam defendere terram
  633. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  634. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  635. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  636. omnis enim per se divom natura necessest
  637. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  638. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  639. nam privata dolore omni, privata periclis,
  640. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  641. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  642. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  643. et quia multarum potitur primordia rerum,
  644. multa modis multis effert in lumina solis.
  645. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  646. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  647. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  648. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  649. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  650. religione animum turpi contingere parcat.
  651. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  652. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  653. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  654. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  655. dissimili vivont specie retinentque parentum
  656. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  657. tanta est in quovis genere herbae materiai
  658. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  659. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  660. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  661. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  662. dissimili perfecta figura principiorum.
  663. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  664. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  665. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  666. scintillasque agere ac late differre favillam.
  667. cetera consimili mentis ratione peragrans
  668. invenies igitur multarum semina rerum
  669. corpore celare et varias cohibere figuras.
  670. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  671. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  672. haec igitur variis debent constare figuris;
  673. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  674. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  675. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  676. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  677. conveniunt et res permixto semine constant.
  678. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  679. multa elementa vides multis communia verbis,
  680. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  681. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  682. non quo multa parum communis littera currat
  683. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  684. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  685. sic aliis in rebus item communia multa
  686. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  687. dissimili tamen inter se consistere summa
  688. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  689. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  690. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  691. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  692. semiferas hominum species existere et altos
  693. inter dum ramos egigni corpore vivo
  694. multaque conecti terrestria membra marinis,
  695. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  696. pascere naturam per terras omniparentis.
  697. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  698. seminibus certis certa genetrice creata
  699. conservare genus crescentia posse videmus.
  700. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  701. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  702. corpora discedunt conexaque convenientis
  703. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  704. reicere in terras naturam, multaque caecis
  705. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  706. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  707. vitalis motus consentire atque imitari.
  708. sed ne forte putes animalia sola teneri
  709. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  710. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  711. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  712. dissimili constare figura principiorum;
  713. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  714. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  715. semina cum porro distent, differre necessust
  716. intervalla vias conexus pondera plagas
  717. concursus motus; quae non animalia solum
  718. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  719. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  720. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  721. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  722. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  723. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  724. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  725. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  726. corpora consimili sint eius tincta colore;
  727. nullus enim color est omnino materiai
  728. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  729. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  730. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  731. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  732. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  733. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  734. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  735. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  736. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  737. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  738. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  739. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  740. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  741. immutabile enim quiddam superare necessest,
  742. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  743. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  744. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  745. proinde colore cave contingas semina rerum,
  746. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  747. Praeterea si nulla coloris principiis est
  748. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  749. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  750. propterea magni quod refert, semina quaeque
  751. cum quibus et quali positura contineantur
  752. et quos inter se dent motus accipiantque,
  753. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  754. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  755. marmoreo fieri possint candore repente,
  756. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  757. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  758. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  759. materies ubi permixta est illius et ordo
  760. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  761. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  762. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  763. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  764. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  765. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  766. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  767. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  768. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  769. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  770. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  771. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  772. aut alio in quovis uno puroque nitore
  773. dissimiles longe inter se variosque colores.
  774. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  775. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  776. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  777. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  778. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  779. principiis rerum non numquam causa colores,
  780. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  781. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  782. quippe etenim multo proclivius exorientur
  783. candida de nullo quam nigro nata colore
  784. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  785. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  786. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  787. scire licet quam sint nullo velata colore;
  788. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  789. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  790. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  791. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  792. quae sita cervices circum collumque coronat;
  793. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  794. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  795. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  796. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  797. consimili mutat ratione obversa colores;
  798. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  799. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  800. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  801. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  802. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  803. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  804. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  805. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  806. sed variis formis variantes edere tactus.
  807. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  808. est natura coloris et omnia principiorum
  809. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  810. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  811. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  812. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  813. ex albis album pinnis iactare colorem
  814. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  815. aut alio quovis uno varioque colore.
  816. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  817. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  818. evanescere paulatim stinguique colorem;
  819. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  820. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  821. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  822. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  823. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  824. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  825. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  826. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  827. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  828. scire licet quaedam tam constare orba colore
  829. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  830. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  831. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  832. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  833. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  834. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  835. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  836. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  837. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  838. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  839. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  840. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  841. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  842. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  843. concoctosque suo contractans perdere viro,
  844. propter eandem rem debent primordia rerum
  845. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  846. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  847. nec simili ratione saporem denique quemquam
  848. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  849. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  850. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  851. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  852. inmortalia si volumus subiungere rebus
  853. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  854. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  855. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  856. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  857. principiis constare. neque id manufesta refutant
  858. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  859. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  860. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  861. quippe videre licet vivos existere vermes
  862. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  863. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  864. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  865. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  866. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  867. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  868. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  869. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  870. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  871. non alia longe ratione atque arida ligna
  872. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  873. iamne vides igitur magni primordia rerum
  874. referre in quali sint ordine quaeque locata
  875. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  876. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  877. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  878. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  879. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  880. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  881. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  882. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  883. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  884. sed magni referre ea primum quantula constent,
  885. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  886. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  887. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  888. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  889. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  890. antiquis ex ordinibus permota nova re
  891. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  892. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  893. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  894. * * *
  895. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  896. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  897. mollia mortali consistere corpore creta.
  898. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  899. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  900. aut similis totis animalibus esse putari.
  901. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  902. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  903. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  904. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  905. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  906. vitali ut possint consentire undique sensu.
  907. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  908. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  909. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  910. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  911. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  912. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  913. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  914. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  915. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  916. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  917. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  918. quatinus in pullos animalis vertier ova
  919. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  920. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  921. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  922. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  923. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  924. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  925. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  926. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  927. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  928. Principio nequeunt ullius corporis esse
  929. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  930. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  931. aere fluminibus terris terraque creatis,
  932. nec congressa modo vitalis convenientes
  933. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  934. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  935. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  936. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  937. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  938. dissoluuntur enim positurae principiorum
  939. et penitus motus vitales inpediuntur,
  940. donec materies omnis concussa per artus
  941. vitalis animae nodos a corpore solvit
  942. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  943. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  944. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  945. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  946. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  947. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  948. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  949. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  950. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  951. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  952. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  953. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  954. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  955. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  956. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  957. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  958. scire licet nullo primordia posse dolore
  959. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  960. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  961. corporibus, quorum motus novitate laborent
  962. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  963. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  964. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  965. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  966. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  967. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  968. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  969. multaque de rerum mixtura dicere callent
  970. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  971. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  972. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  973. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  974. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  975. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  976. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  977. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  978. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  979. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  980. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  981. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  982. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  983. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  984. umoris guttas mater cum terra recepit,
  985. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  986. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  987. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  988. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  989. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  990. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  991. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  992. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  993. nec sic interemit mors res ut materiai
  994. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  995. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  996. res ut convertant formas mutentque colores
  997. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  998. ut noscas referre earum primordia rerum
  999. cum quibus et quali positura contineantur
  1000. et quos inter se dent motus accipiantque,
  1001. neve putes aeterna penes residere potesse
  1002. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  1003. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  1004. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  1005. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  1006. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  1007. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  1008. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  1009. consimilis; verum positura discrepitant res.
  1010. sic ipsis in rebus item iam materiai
  1011. intervalla vias conexus pondera plagas
  1012. concursus motus ordo positura figurae
  1013. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  1014. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  1015. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  1016. accedere et nova se species ostendere rerum.
  1017. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  1018. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  1019. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  1020. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  1021. principio caeli clarum purumque colorem
  1022. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  1023. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  1024. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  1025. ex improviso si sint obiecta repente,
  1026. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  1027. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  1028. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  1029. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  1030. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  1031. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  1032. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  1033. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  1034. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  1035. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  1036. infinita foris haec extra moenia mundi,
  1037. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  1038. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  1039. Principio nobis in cunctas undique partis
  1040. et latere ex utroque supra supterque per omne
  1041. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  1042. vociferatur, et elucet natura profundi.
  1043. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  1044. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  1045. seminaque innumero numero summaque profunda
  1046. multimodis volitent aeterno percita motu,
  1047. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  1048. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  1049. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  1050. sponte sua forte offensando semina rerum
  1051. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  1052. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  1053. magnarum rerum fierent exordia semper,
  1054. terrai maris et caeli generisque animantum.
  1055. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  1056. esse alios alibi congressus materiai,