De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  2. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  3. sic a principiis ascendit motus et exit
  4. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  5. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  6. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  7. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  8. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  9. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  10. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  11. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  12. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  13. convestire sua perfundens omnia luce,
  14. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  15. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  16. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  17. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  18. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  19. sed complexa meant inter se conque globata;
  20. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  21. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  22. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  23. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  24. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  25. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  26. debent ni mirum praecellere mobilitate
  27. et multo citius ferri quam lumina solis
  28. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  29. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  30. * * *
  31. nec persectari primordia singula quaeque,
  32. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  33. At quidam contra haec, ignari materiai,
  34. naturam non posse deum sine numine reddunt
  35. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  36. tempora mutare annorum frugesque creare
  37. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  38. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  39. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  40. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  41. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  42. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  43. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  44. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  45. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  46. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  47. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  48. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  49. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  50. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  51. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  52. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  53. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  54. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  55. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  56. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  57. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  58. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  59. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  60. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  61. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  62. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  63. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  64. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  65. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  66. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  67. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  68. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  69. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  70. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  71. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  72. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  73. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  74. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  75. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  76. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  77. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  78. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  79. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  80. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  81. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  82. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  83. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  84. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  85. incertisque locis spatio depellere paulum,
  86. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  87. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  88. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  89. nec foret offensus natus nec plaga creata
  90. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  91. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  92. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  93. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  94. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  95. avius a vera longe ratione recedit.
  96. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  97. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  98. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  99. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  100. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  101. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  102. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  103. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  104. omnia qua propter debent per inane quietum
  105. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  106. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  107. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  108. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  109. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  110. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  111. obliquos videamur et id res vera refutet.
  112. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  113. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  114. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  115. sed nihil omnino recta regione viai
  116. declinare quis est qui possit cernere sese?
  117. Denique si semper motu conectitur omnis
  118. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  119. nec declinando faciunt primordia motus
  120. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  121. ex infinito ne causam causa sequatur,
  122. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  123. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  124. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  125. declinamus item motus nec tempore certo
  126. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  127. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  128. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  129. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  130. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  131. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  132. omnis enim totum per corpus materiai
  133. copia conciri debet, concita per artus
  134. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  135. ut videas initum motus a corde creari
  136. ex animique voluntate id procedere primum,
  137. inde dari porro per totum corpus et artus.
  138. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  139. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  140. nam tum materiem totius corporis omnem
  141. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  142. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  143. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  144. pellat et invitos cogat procedere saepe
  145. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  146. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  147. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  148. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  149. et proiecta refrenatur retroque residit.
  150. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  151. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  152. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  153. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  154. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  155. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  156. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  157. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  158. id facit exiguum clinamen principiorum
  159. nec regione loci certa nec tempore certo.
  160. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  161. copia nec porro maioribus intervallis;
  162. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  163. qua propter quo nunc in motu principiorum
  164. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  165. et post haec semper simili ratione ferentur,
  166. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  167. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  168. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  169. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  170. nam neque quo possit genus ullum materiai
  171. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  172. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  173. naturam rerum mutare et vertere motus.
  174. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  175. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  176. summa tamen summa videatur stare quiete,
  177. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  178. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  179. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa