De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  2. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  3. prima moventur enim per se primordia rerum,
  4. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  5. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  6. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  7. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  8. sic a principiis ascendit motus et exit
  9. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  10. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  11. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  12. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  13. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  14. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  15. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  16. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  17. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  18. convestire sua perfundens omnia luce,
  19. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  20. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  21. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  22. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  23. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  24. sed complexa meant inter se conque globata;
  25. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  26. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  27. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  28. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  29. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  30. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  31. debent ni mirum praecellere mobilitate
  32. et multo citius ferri quam lumina solis
  33. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  34. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  35. * * *
  36. nec persectari primordia singula quaeque,
  37. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  38. At quidam contra haec, ignari materiai,
  39. naturam non posse deum sine numine reddunt
  40. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  41. tempora mutare annorum frugesque creare
  42. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  43. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  44. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  45. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  46. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  47. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  48. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  49. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  50. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  51. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  52. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  53. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  54. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  55. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  56. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  57. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  58. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  59. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  60. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  61. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  62. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  63. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  64. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  65. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  66. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  67. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  68. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  69. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  70. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  71. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  72. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  73. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  74. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  75. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  76. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  77. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  78. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  79. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  80. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  81. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  82. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  83. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  84. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  85. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  86. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  87. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  88. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  89. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  90. incertisque locis spatio depellere paulum,
  91. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  92. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  93. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  94. nec foret offensus natus nec plaga creata
  95. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  96. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  97. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  98. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  99. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  100. avius a vera longe ratione recedit.
  101. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  102. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  103. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  104. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  105. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  106. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  107. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  108. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  109. omnia qua propter debent per inane quietum
  110. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  111. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  112. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  113. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  114. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  115. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  116. obliquos videamur et id res vera refutet.
  117. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  118. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  119. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  120. sed nihil omnino recta regione viai
  121. declinare quis est qui possit cernere sese?
  122. Denique si semper motu conectitur omnis
  123. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  124. nec declinando faciunt primordia motus
  125. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  126. ex infinito ne causam causa sequatur,
  127. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  128. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  129. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  130. declinamus item motus nec tempore certo
  131. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  132. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  133. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  134. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  135. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  136. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  137. omnis enim totum per corpus materiai
  138. copia conciri debet, concita per artus
  139. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  140. ut videas initum motus a corde creari
  141. ex animique voluntate id procedere primum,
  142. inde dari porro per totum corpus et artus.
  143. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  144. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  145. nam tum materiem totius corporis omnem
  146. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  147. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  148. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  149. pellat et invitos cogat procedere saepe
  150. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  151. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  152. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  153. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  154. et proiecta refrenatur retroque residit.
  155. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  156. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  157. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  158. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  159. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  160. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  161. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  162. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  163. id facit exiguum clinamen principiorum
  164. nec regione loci certa nec tempore certo.
  165. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  166. copia nec porro maioribus intervallis;
  167. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  168. qua propter quo nunc in motu principiorum
  169. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  170. et post haec semper simili ratione ferentur,
  171. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  172. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  173. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  174. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  175. nam neque quo possit genus ullum materiai
  176. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  177. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  178. naturam rerum mutare et vertere motus.
  179. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  180. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  181. summa tamen summa videatur stare quiete,
  182. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  183. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  184. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  185. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  186. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  187. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  188. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  189. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  190. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  191. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  192. omnia quae nobis longe confusa videntur
  193. et velut in viridi candor consistere colli.
  194. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  195. camporum complent belli simulacra cientes,
  196. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  197. aere renidescit tellus supterque virum vi
  198. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  199. icti reiectant voces ad sidera mundi
  200. et circum volitant equites mediosque repente
  201. tramittunt valido quatientes impete campos;
  202. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  203. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  204. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  205. qualia sint et quam longe distantia formis,
  206. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  207. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  208. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.