De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  2. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  3. quod tales turbae motus quoque materiai
  4. significant clandestinos caecosque subesse.
  5. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  6. commutare viam retroque repulsa reverti
  7. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  8. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  9. prima moventur enim per se primordia rerum,
  10. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  11. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  12. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  13. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  14. sic a principiis ascendit motus et exit
  15. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  16. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  17. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  18. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  19. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  20. primum aurora novo cum spargit lumine terras