De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  2. conciliis et discidiis exercita crebris;
  3. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  4. quale sit in magno iactari semper inani.
  5. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  6. exemplare dare et vestigia notitiai.
  7. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  8. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  9. quod tales turbae motus quoque materiai
  10. significant clandestinos caecosque subesse.
  11. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  12. commutare viam retroque repulsa reverti
  13. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  14. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  15. prima moventur enim per se primordia rerum,
  16. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  17. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  18. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  19. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  20. sic a principiis ascendit motus et exit