De Rerum Natura
Lucretius
-
- corpora conficere et plagis infesta domare.
- Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
- expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
- omnia debet enim cibus integrare novando
- et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
- ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
- quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
- Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
- vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
- saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
- haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
- aurea de caelo demisit funis in arva
- nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
- sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
- praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
- sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
- ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
- quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
- conterimusque boves et viris agricolarum,
- conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
- usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
- iamque caput quassans grandis suspirat arator
- crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
- et cum tempora temporibus praesentia confert
- praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
- tristis item vetulae vitis sator atque vietae
- temporis incusat momen saeclumque fatigat,
- et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
- perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
- cum minor esset agri multo modus ante viritim;
- nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
- ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
- E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
- qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
- te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
- ficta pedum pono pressis vestigia signis,
- non ita certandi cupidus quam propter amorem
- quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
- cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
- consimile in cursu possint et fortis equi vis?
- tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
- suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
- floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
- omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
- aurea, perpetua semper dignissima vita.
- nam simul ac ratio tua coepit vociferari
- naturam rerum divina mente coorta
- diffugiunt animi terrores, moenia mundi
- discedunt. totum video per inane geri res.
- apparet divum numen sedesque quietae,
- quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
- aspergunt neque nix acri concreta pruina
- cana cadens violat semperque innubilus aether
- integit et large diffuso lumine ridet:
- omnia suppeditat porro natura neque ulla
- res animi pacem delibat tempore in ullo.
- at contra nusquam apparent Acherusia templa,
- nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
- sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
- his ibi me rebus quaedam divina voluptas
- percipit atque horror, quod sic natura tua vi
- tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
- Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
- qualia sint et quam variis distantia formis
- sponte sua volitent aeterno percita motu,
- quove modo possint res ex his quaeque creari,
- hasce secundum res animi natura videtur
- atque animae claranda meis iam versibus esse
- et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
- funditus humanam qui vitam turbat ab imo
- omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
- esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
- nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
- infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
- et se scire animi naturam sanguinis esse,
- aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
- nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
- hinc licet advertas animum magis omnia laudis
- iactari causa quam quod res ipsa probetur.
- extorres idem patria longeque fugati
- conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
- omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
- et quo cumque tamen miseri venere parentant
- et nigras mactant pecudes et manibus divis
- inferias mittunt multoque in rebus acerbis
- acrius advertunt animos ad religionem.
- quo magis in dubiis hominem spectare periclis
- convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
- nam verae voces tum demum pectore ab imo
- eliciuntur et eripitur persona amanare.
- denique avarities et honorum caeca cupido,
- quae miseros homines cogunt transcendere fines
- iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
- noctes atque dies niti praestante labore
- ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
- non minimam partem mortis formidine aluntur.
- turpis enim ferme contemptus et acris egestas
- semota ab dulci vita stabilique videtur
- et quasi iam leti portas cunctarier ante;
- unde homines dum se falso terrore coacti
- effugisse volunt longe longeque remosse,
- sanguine civili rem conflant divitiasque
- conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
- crudeles gaudent in tristi funere fratris
- et consanguineum mensas odere timentque.
- consimili ratione ab eodem saepe timore
- macerat invidia ante oculos illum esse potentem,