De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  2. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  3. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  4. multa minuta modis multis per inane videbis
  5. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  6. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  7. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  8. conciliis et discidiis exercita crebris;
  9. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  10. quale sit in magno iactari semper inani.
  11. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  12. exemplare dare et vestigia notitiai.
  13. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  14. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  15. quod tales turbae motus quoque materiai
  16. significant clandestinos caecosque subesse.
  17. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  18. commutare viam retroque repulsa reverti
  19. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  20. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  21. prima moventur enim per se primordia rerum,
  22. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  23. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  24. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  25. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  26. sic a principiis ascendit motus et exit
  27. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  28. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  29. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  30. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  31. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  32. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  33. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  34. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  35. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  36. convestire sua perfundens omnia luce,
  37. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  38. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  39. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  40. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  41. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  42. sed complexa meant inter se conque globata;
  43. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  44. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  45. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  46. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  47. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  48. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  49. debent ni mirum praecellere mobilitate
  50. et multo citius ferri quam lumina solis
  51. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  52. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  53. * * *
  54. nec persectari primordia singula quaeque,
  55. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  56. At quidam contra haec, ignari materiai,
  57. naturam non posse deum sine numine reddunt
  58. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  59. tempora mutare annorum frugesque creare
  60. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  61. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  62. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  63. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  64. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  65. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  66. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  67. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  68. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  69. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  70. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  71. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  72. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  73. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  74. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  75. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  76. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  77. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  78. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  79. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  80. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  81. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  82. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  83. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  84. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  85. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  86. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  87. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  88. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  89. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  90. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  91. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  92. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  93. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  94. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  95. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  96. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  97. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  98. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  99. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  100. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  101. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  102. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  103. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  104. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  105. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  106. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  107. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  108. incertisque locis spatio depellere paulum,
  109. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  110. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  111. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  112. nec foret offensus natus nec plaga creata
  113. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  114. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  115. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  116. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  117. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  118. avius a vera longe ratione recedit.
  119. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  120. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  121. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  122. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  123. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  124. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  125. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  126. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  127. omnia qua propter debent per inane quietum
  128. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  129. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  130. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  131. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  132. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  133. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  134. obliquos videamur et id res vera refutet.
  135. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  136. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  137. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  138. sed nihil omnino recta regione viai
  139. declinare quis est qui possit cernere sese?
  140. Denique si semper motu conectitur omnis
  141. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  142. nec declinando faciunt primordia motus
  143. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  144. ex infinito ne causam causa sequatur,
  145. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  146. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  147. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  148. declinamus item motus nec tempore certo
  149. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  150. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  151. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  152. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  153. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  154. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  155. omnis enim totum per corpus materiai
  156. copia conciri debet, concita per artus
  157. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  158. ut videas initum motus a corde creari
  159. ex animique voluntate id procedere primum,
  160. inde dari porro per totum corpus et artus.
  161. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  162. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  163. nam tum materiem totius corporis omnem
  164. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  165. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  166. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  167. pellat et invitos cogat procedere saepe
  168. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  169. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  170. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  171. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  172. et proiecta refrenatur retroque residit.
  173. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  174. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  175. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  176. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  177. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  178. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  179. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  180. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  181. id facit exiguum clinamen principiorum
  182. nec regione loci certa nec tempore certo.
  183. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  184. copia nec porro maioribus intervallis;
  185. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  186. qua propter quo nunc in motu principiorum
  187. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  188. et post haec semper simili ratione ferentur,
  189. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  190. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  191. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  192. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  193. nam neque quo possit genus ullum materiai
  194. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  195. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  196. naturam rerum mutare et vertere motus.
  197. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  198. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  199. summa tamen summa videatur stare quiete,
  200. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  201. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  202. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  203. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  204. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  205. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  206. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  207. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  208. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  209. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  210. omnia quae nobis longe confusa videntur
  211. et velut in viridi candor consistere colli.
  212. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  213. camporum complent belli simulacra cientes,
  214. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  215. aere renidescit tellus supterque virum vi
  216. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  217. icti reiectant voces ad sidera mundi
  218. et circum volitant equites mediosque repente
  219. tramittunt valido quatientes impete campos;
  220. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  221. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  222. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  223. qualia sint et quam longe distantia formis,
  224. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  225. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  226. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  227. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  228. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  229. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  230. esse pari filo similique adfecta figura.
  231. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  232. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  233. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  234. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  235. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  236. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  237. invenies tamen inter se differre figuris.
  238. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  239. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  240. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  241. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  242. turicremas propter mactatus concidit aras
  243. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  244. at mater viridis saltus orbata peragrans
  245. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  246. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  247. conspicere amissum fetum, completque querellis
  248. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  249. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  250. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  251. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  252. oblectare animum subitamque avertere curam,
  253. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  254. derivare queunt animum curaque levare;
  255. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  256. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  257. cornigeras norunt matres agnique petulci
  258. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  259. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  260. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  261. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  262. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  263. concharumque genus parili ratione videmus
  264. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  265. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  266. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  267. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  268. unius ad certam formam primordia rerum,
  269. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  270. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  271. quare fulmineus multo penetralior ignis
  272. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  273. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  274. subtilem magis e parvis constare figuris
  275. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  276. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  277. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  278. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  279. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  280. et quamvis subito per colum vina videmus
  281. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  282. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  283. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  284. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  285. inter se possint primordia singula quaeque
  286. singula per cuiusque foramina permanare.
  287. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  288. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  289. at contra taetra absinthi natura ferique
  290. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  291. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  292. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  293. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  294. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  295. proptereaque solere vias rescindere nostris
  296. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  297. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  298. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  299. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  300. horrorem constare elementis levibus aeque
  301. ac musaea mele, per chordas organici quae
  302. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  303. neu simili penetrare putes primordia forma
  304. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  305. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  306. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  307. neve bonos rerum simili constare colores
  308. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  309. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  310. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  311. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  312. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  313. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  314. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  315. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  316. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  317. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  318. titillare magis sensus quam laedere possint,
  319. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  320. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  321. dissimili dentata modo conpungere sensus
  322. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  323. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  324. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  325. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  326. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  327. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  328. semina confundunt inter se concita sensum;
  329. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  330. tute tibi partem ferias atque experiare.
  331. qua propter longe formas distare necessest
  332. principiis, varios quae possint edere sensus.
  333. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  334. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  335. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  336. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  337. prima acie constant ictus contemnere sueta
  338. et validi silices ac duri robora ferri
  339. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  340. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  341. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  342. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  343. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  344. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  345. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  346. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  347. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  348. at non esse tamen perplexis indupedita,
  349. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  350. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  351. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  352. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  353. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  354. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  355. * * *
  356. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  357. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  358. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  359. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  360. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  361. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  362. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  363. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  364. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  365. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  366. linquit enim supera taetri primordia viri,
  367. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  368. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  369. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  370. finita variare figurarum ratione.
  371. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  372. esse infinito debebunt corporis auctu.
  373. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  374. corporis inter se multum variare figurae
  375. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  376. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  377. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  378. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  379. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  380. formai speciem totius corporis eius,
  381. quod super est, si forte voles variare figuras,
  382. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  383. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  384. si tu forte voles etiam variare figuras.
  385. ergo formarum novitatem corporis augmen
  386. subsequitur. quare non est ut credere possis
  387. esse infinitis distantia semina formis,
  388. ne quaedam cogas inmani maximitate
  389. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  390. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  391. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  392. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  393. saecla novo rerum superata colore iacerent
  394. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  395. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  396. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  397. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  398. cedere item retro possent in deteriores
  399. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  400. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  401. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  402. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  403. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  404. materiem quoque finitis differe figuris.
  405. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  406. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  407. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  408. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  409. ergo finita distant ratione creata,
  410. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  411. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  412. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  413. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  414. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  415. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  416. formarum finita, necesse est quae similes sint
  417. esse infinitas aut summam materiai
  418. finitam constare, id quod non esse probavi.
  419. * * *
  420. versibus ostendam corpuscula materiai
  421. ex infinito summam rerum usque tenere
  422. undique protelo plagarum continuato.
  423. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  424. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  425. at regione locoque alio terrisque remotis
  426. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  427. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  428. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  429. milibus e multis vallo munitur eburno,
  430. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  431. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  432. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  433. unica res quaedem nativo corpore sola,
  434. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  435. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  436. unde ea progigni possit concepta, creari
  437. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  438. quippe etenim sumant alii finita per omne
  439. corpora iactari unius genitalia rei,
  440. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  441. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  442. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  443. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  444. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  445. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  446. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  447. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  448. infidi maris insidias virisque dolumque
  449. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  450. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  451. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  452. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  453. disiectare aestus diversi materiai,
  454. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  455. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  456. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  457. et res progigni et genitas procrescere posse.
  458. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  459. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  460. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  461. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  462. nec porro rerum genitales auctificique
  463. motus perpetuo possunt servare creata.
  464. sic aequo geritur certamine principiorum
  465. ex infinito contractum tempore bellum.
  466. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  467. et superantur item. miscetur funere vagor,
  468. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  469. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  470. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  471. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  472. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  473. convenit et memori mandatum mente tenere,
  474. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  475. quod genere ex uno consistat principiorum,
  476. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  477. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  478. atque potestates, ita plurima principiorum
  479. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  480. Principio tellus habet in se corpora prima,
  481. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  482. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  483. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  484. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  485. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  486. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  487. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  488. montivago generi possit praebere ferarum.
  489. quare magna deum mater materque ferarum
  490. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  491. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  492. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  493. aeris in spatio magnam pendere docentes
  494. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  495. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  496. officiis debet molliri victa parentum.
  497. muralique caput summum cinxere corona,
  498. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  499. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  500. horrifice fertur divinae matris imago.
  501. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  502. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  503. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  504. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  505. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  506. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  507. significare volunt indignos esse putandos,
  508. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  509. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  510. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  511. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  512. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  513. ingratos animos atque impia pectora volgi
  514. conterrere metu quae possint numine divae.
  515. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  516. munificat tacita mortalis muta salute,
  517. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  518. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  519. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  520. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  521. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  522. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  523. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  524. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  525. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  526. cum pueri circum puerum pernice chorea
  527. armat et in numerum pernice chorea
  528. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  529. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  530. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  531. propterea magnam armati matrem comitantur,
  532. aut quia significant divam praedicere ut armis
  533. ac virtute velint patriam defendere terram
  534. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  535. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  536. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  537. omnis enim per se divom natura necessest
  538. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  539. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  540. nam privata dolore omni, privata periclis,
  541. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  542. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  543. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  544. et quia multarum potitur primordia rerum,
  545. multa modis multis effert in lumina solis.
  546. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  547. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  548. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  549. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  550. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  551. religione animum turpi contingere parcat.
  552. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  553. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  554. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  555. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  556. dissimili vivont specie retinentque parentum
  557. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  558. tanta est in quovis genere herbae materiai
  559. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  560. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  561. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  562. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  563. dissimili perfecta figura principiorum.
  564. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  565. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  566. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  567. scintillasque agere ac late differre favillam.
  568. cetera consimili mentis ratione peragrans
  569. invenies igitur multarum semina rerum
  570. corpore celare et varias cohibere figuras.
  571. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  572. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  573. haec igitur variis debent constare figuris;
  574. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  575. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  576. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  577. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  578. conveniunt et res permixto semine constant.
  579. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  580. multa elementa vides multis communia verbis,
  581. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  582. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  583. non quo multa parum communis littera currat
  584. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  585. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  586. sic aliis in rebus item communia multa
  587. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  588. dissimili tamen inter se consistere summa
  589. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  590. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  591. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  592. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  593. semiferas hominum species existere et altos
  594. inter dum ramos egigni corpore vivo
  595. multaque conecti terrestria membra marinis,
  596. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras