De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  2. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  3. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  4. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  5. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  6. primigenum maris et terrae solisque coortum
  7. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  8. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  9. unde mare et terrae possent augescere et unde
  10. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  11. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  12. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  13. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  14. umor ad umorem, terreno corpore terra
  15. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  16. donique ad extremum crescendi perfica finem
  17. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  18. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  19. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  20. omnibus hic aetas debet consistere rebus,