De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  2. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  3. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  4. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  5. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  6. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  7. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  8. primigenum maris et terrae solisque coortum
  9. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  10. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  11. unde mare et terrae possent augescere et unde
  12. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  13. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  14. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  15. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  16. umor ad umorem, terreno corpore terra
  17. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  18. donique ad extremum crescendi perfica finem
  19. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  20. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra