De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  2. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  3. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  4. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  5. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  6. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  7. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  8. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  9. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  10. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  11. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  12. primigenum maris et terrae solisque coortum
  13. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  14. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  15. unde mare et terrae possent augescere et unde
  16. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  17. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  18. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  19. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  20. umor ad umorem, terreno corpore terra