De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in magnis intervallis; haec aera rarum
  2. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  3. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  4. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  5. consociare etiam motus potuere recepta.
  6. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  7. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  8. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  9. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  10. multa minuta modis multis per inane videbis
  11. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  12. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  13. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  14. conciliis et discidiis exercita crebris;
  15. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  16. quale sit in magno iactari semper inani.
  17. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  18. exemplare dare et vestigia notitiai.
  19. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  20. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  21. quod tales turbae motus quoque materiai
  22. significant clandestinos caecosque subesse.
  23. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  24. commutare viam retroque repulsa reverti
  25. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  26. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  27. prima moventur enim per se primordia rerum,
  28. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  29. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  30. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  31. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  32. sic a principiis ascendit motus et exit
  33. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  34. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  35. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  36. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  37. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  38. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  39. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  40. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  41. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  42. convestire sua perfundens omnia luce,
  43. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  44. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  45. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  46. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  47. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  48. sed complexa meant inter se conque globata;
  49. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  50. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  51. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  52. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  53. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  54. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  55. debent ni mirum praecellere mobilitate
  56. et multo citius ferri quam lumina solis
  57. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  58. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  59. * * *
  60. nec persectari primordia singula quaeque,
  61. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  62. At quidam contra haec, ignari materiai,
  63. naturam non posse deum sine numine reddunt
  64. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  65. tempora mutare annorum frugesque creare
  66. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  67. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  68. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  69. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  70. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  71. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  72. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  73. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  74. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  75. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  76. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  77. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  78. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  79. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  80. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  81. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  82. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  83. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  84. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  85. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  86. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  87. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  88. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  89. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  90. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  91. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  92. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  93. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  94. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  95. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  96. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  97. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  98. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  99. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  100. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  101. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  102. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  103. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  104. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  105. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  106. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  107. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  108. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  109. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  110. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  111. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  112. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  113. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  114. incertisque locis spatio depellere paulum,
  115. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  116. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  117. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  118. nec foret offensus natus nec plaga creata
  119. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  120. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  121. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  122. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  123. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  124. avius a vera longe ratione recedit.
  125. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  126. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  127. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  128. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  129. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  130. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  131. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  132. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  133. omnia qua propter debent per inane quietum
  134. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  135. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  136. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  137. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  138. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  139. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  140. obliquos videamur et id res vera refutet.
  141. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  142. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  143. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  144. sed nihil omnino recta regione viai
  145. declinare quis est qui possit cernere sese?
  146. Denique si semper motu conectitur omnis
  147. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  148. nec declinando faciunt primordia motus
  149. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  150. ex infinito ne causam causa sequatur,
  151. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  152. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  153. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  154. declinamus item motus nec tempore certo
  155. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  156. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  157. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  158. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  159. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  160. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  161. omnis enim totum per corpus materiai
  162. copia conciri debet, concita per artus
  163. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  164. ut videas initum motus a corde creari
  165. ex animique voluntate id procedere primum,
  166. inde dari porro per totum corpus et artus.
  167. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  168. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  169. nam tum materiem totius corporis omnem
  170. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  171. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  172. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  173. pellat et invitos cogat procedere saepe
  174. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  175. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  176. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  177. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  178. et proiecta refrenatur retroque residit.
  179. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  180. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  181. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  182. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  183. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  184. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  185. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  186. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  187. id facit exiguum clinamen principiorum
  188. nec regione loci certa nec tempore certo.
  189. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  190. copia nec porro maioribus intervallis;
  191. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  192. qua propter quo nunc in motu principiorum
  193. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  194. et post haec semper simili ratione ferentur,
  195. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  196. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  197. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  198. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  199. nam neque quo possit genus ullum materiai
  200. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  201. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  202. naturam rerum mutare et vertere motus.
  203. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  204. omnia cum rerum primordia sint in motu,