De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua forte offensando semina rerum
  2. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  3. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  4. magnarum rerum fierent exordia semper,
  5. terrai maris et caeli generisque animantum.
  6. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  7. esse alios alibi congressus materiai,
  8. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  9. Praeterea cum materies est multa parata,
  10. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  11. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  12. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  13. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  14. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  15. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  16. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  17. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  18. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  19. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  20. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  21. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  22. sint genere. in primis animalibus indice mente
  23. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  24. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  25. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  26. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  27. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  28. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  29. quando quidem vitae depactus terminus alte
  30. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  31. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  32. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  33. libera continuo, dominis privata superbis,
  34. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  35. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  36. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  37. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  38. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  39. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  40. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  41. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  42. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  43. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  44. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  45. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  46. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  47. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  48. primigenum maris et terrae solisque coortum
  49. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  50. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  51. unde mare et terrae possent augescere et unde
  52. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  53. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  54. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  55. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  56. umor ad umorem, terreno corpore terra
  57. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  58. donique ad extremum crescendi perfica finem
  59. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  60. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  61. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  62. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  63. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  64. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  65. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  66. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  67. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  68. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  69. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  70. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  71. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  72. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  73. inde minutatim vires et robur adultum
  74. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  75. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  76. et quo latior est, in cunctas undique partis
  77. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  78. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  79. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  80. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  81. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  82. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  83. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  84. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  85. corpora conficere et plagis infesta domare.
  86. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  87. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  88. omnia debet enim cibus integrare novando
  89. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  90. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  91. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  92. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  93. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  94. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  95. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  96. aurea de caelo demisit funis in arva
  97. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  98. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  99. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  100. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  101. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  102. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  103. conterimusque boves et viris agricolarum,
  104. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  105. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  106. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  107. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  108. et cum tempora temporibus praesentia confert
  109. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  110. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  111. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  112. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  113. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  114. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  115. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  116. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta