De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec validas saxi radices et fera ferri
  2. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  3. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  4. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  5. in magnis intervallis; haec aera rarum
  6. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  7. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  8. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  9. consociare etiam motus potuere recepta.
  10. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  11. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  12. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  13. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  14. multa minuta modis multis per inane videbis
  15. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  16. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  17. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  18. conciliis et discidiis exercita crebris;
  19. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  20. quale sit in magno iactari semper inani.
  21. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  22. exemplare dare et vestigia notitiai.
  23. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  24. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  25. quod tales turbae motus quoque materiai
  26. significant clandestinos caecosque subesse.
  27. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  28. commutare viam retroque repulsa reverti
  29. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  30. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  31. prima moventur enim per se primordia rerum,
  32. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  33. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  34. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  35. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  36. sic a principiis ascendit motus et exit
  37. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  38. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  39. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  40. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  41. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  42. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  43. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  44. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  45. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  46. convestire sua perfundens omnia luce,
  47. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  48. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  49. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  50. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  51. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  52. sed complexa meant inter se conque globata;
  53. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  54. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  55. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  56. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  57. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  58. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  59. debent ni mirum praecellere mobilitate
  60. et multo citius ferri quam lumina solis
  61. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  62. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  63. * * *
  64. nec persectari primordia singula quaeque,
  65. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  66. At quidam contra haec, ignari materiai,
  67. naturam non posse deum sine numine reddunt
  68. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  69. tempora mutare annorum frugesque creare
  70. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  71. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  72. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  73. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  74. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  75. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  76. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  77. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  78. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  79. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  80. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  81. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  82. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  83. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  84. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  85. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  86. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  87. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  88. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  89. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  90. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  91. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  92. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  93. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  94. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  95. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  96. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  97. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  98. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  99. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  100. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  101. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  102. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  103. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  104. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  105. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  106. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  107. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  108. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  109. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  110. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  111. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  112. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  113. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  114. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  115. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  116. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  117. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  118. incertisque locis spatio depellere paulum,
  119. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  120. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  121. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  122. nec foret offensus natus nec plaga creata
  123. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  124. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  125. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  126. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  127. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  128. avius a vera longe ratione recedit.
  129. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  130. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  131. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  132. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  133. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  134. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  135. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  136. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  137. omnia qua propter debent per inane quietum
  138. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  139. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  140. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  141. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  142. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  143. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  144. obliquos videamur et id res vera refutet.
  145. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  146. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  147. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  148. sed nihil omnino recta regione viai
  149. declinare quis est qui possit cernere sese?
  150. Denique si semper motu conectitur omnis
  151. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  152. nec declinando faciunt primordia motus
  153. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  154. ex infinito ne causam causa sequatur,
  155. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  156. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  157. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  158. declinamus item motus nec tempore certo
  159. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  160. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  161. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  162. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  163. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  164. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  165. omnis enim totum per corpus materiai
  166. copia conciri debet, concita per artus
  167. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  168. ut videas initum motus a corde creari
  169. ex animique voluntate id procedere primum,
  170. inde dari porro per totum corpus et artus.
  171. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  172. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  173. nam tum materiem totius corporis omnem
  174. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  175. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  176. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  177. pellat et invitos cogat procedere saepe
  178. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  179. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  180. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  181. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  182. et proiecta refrenatur retroque residit.
  183. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  184. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  185. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  186. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  187. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  188. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  189. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  190. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  191. id facit exiguum clinamen principiorum
  192. nec regione loci certa nec tempore certo.
  193. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  194. copia nec porro maioribus intervallis;
  195. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  196. qua propter quo nunc in motu principiorum
  197. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  198. et post haec semper simili ratione ferentur,
  199. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  200. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  201. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  202. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  203. nam neque quo possit genus ullum materiai
  204. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  205. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  206. naturam rerum mutare et vertere motus.
  207. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  208. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  209. summa tamen summa videatur stare quiete,
  210. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  211. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  212. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  213. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  214. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  215. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  216. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  217. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  218. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  219. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  220. omnia quae nobis longe confusa videntur
  221. et velut in viridi candor consistere colli.
  222. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  223. camporum complent belli simulacra cientes,
  224. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  225. aere renidescit tellus supterque virum vi
  226. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  227. icti reiectant voces ad sidera mundi
  228. et circum volitant equites mediosque repente
  229. tramittunt valido quatientes impete campos;
  230. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  231. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  232. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  233. qualia sint et quam longe distantia formis,
  234. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  235. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  236. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  237. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  238. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  239. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  240. esse pari filo similique adfecta figura.
  241. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  242. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  243. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  244. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  245. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  246. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  247. invenies tamen inter se differre figuris.
  248. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  249. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  250. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  251. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  252. turicremas propter mactatus concidit aras
  253. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  254. at mater viridis saltus orbata peragrans
  255. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  256. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  257. conspicere amissum fetum, completque querellis
  258. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  259. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  260. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  261. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  262. oblectare animum subitamque avertere curam,
  263. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  264. derivare queunt animum curaque levare;
  265. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  266. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  267. cornigeras norunt matres agnique petulci
  268. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  269. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  270. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  271. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  272. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  273. concharumque genus parili ratione videmus
  274. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  275. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  276. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  277. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  278. unius ad certam formam primordia rerum,
  279. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  280. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  281. quare fulmineus multo penetralior ignis
  282. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  283. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  284. subtilem magis e parvis constare figuris
  285. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  286. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  287. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  288. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  289. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  290. et quamvis subito per colum vina videmus
  291. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  292. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  293. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  294. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  295. inter se possint primordia singula quaeque
  296. singula per cuiusque foramina permanare.
  297. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  298. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  299. at contra taetra absinthi natura ferique
  300. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  301. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  302. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  303. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  304. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  305. proptereaque solere vias rescindere nostris
  306. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  307. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  308. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  309. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  310. horrorem constare elementis levibus aeque
  311. ac musaea mele, per chordas organici quae
  312. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  313. neu simili penetrare putes primordia forma
  314. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  315. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  316. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  317. neve bonos rerum simili constare colores
  318. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  319. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  320. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  321. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  322. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  323. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  324. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  325. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  326. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  327. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  328. titillare magis sensus quam laedere possint,
  329. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  330. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  331. dissimili dentata modo conpungere sensus
  332. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  333. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  334. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  335. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  336. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  337. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  338. semina confundunt inter se concita sensum;
  339. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  340. tute tibi partem ferias atque experiare.
  341. qua propter longe formas distare necessest
  342. principiis, varios quae possint edere sensus.
  343. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  344. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  345. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  346. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  347. prima acie constant ictus contemnere sueta
  348. et validi silices ac duri robora ferri
  349. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  350. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  351. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  352. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  353. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  354. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  355. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  356. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  357. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  358. at non esse tamen perplexis indupedita,
  359. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  360. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  361. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  362. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  363. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  364. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  365. * * *
  366. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  367. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  368. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  369. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  370. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  371. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  372. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  373. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  374. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  375. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  376. linquit enim supera taetri primordia viri,
  377. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  378. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  379. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  380. finita variare figurarum ratione.
  381. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  382. esse infinito debebunt corporis auctu.
  383. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  384. corporis inter se multum variare figurae
  385. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  386. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  387. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  388. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  389. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  390. formai speciem totius corporis eius,
  391. quod super est, si forte voles variare figuras,
  392. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  393. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  394. si tu forte voles etiam variare figuras.
  395. ergo formarum novitatem corporis augmen
  396. subsequitur. quare non est ut credere possis
  397. esse infinitis distantia semina formis,
  398. ne quaedam cogas inmani maximitate
  399. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  400. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  401. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  402. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  403. saecla novo rerum superata colore iacerent
  404. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  405. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis