De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  2. nec sic interemit mors res ut materiai
  3. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  4. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  5. res ut convertant formas mutentque colores
  6. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  7. ut noscas referre earum primordia rerum
  8. cum quibus et quali positura contineantur
  9. et quos inter se dent motus accipiantque,
  10. neve putes aeterna penes residere potesse
  11. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  12. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  13. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  14. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  15. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  16. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  17. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  18. consimilis; verum positura discrepitant res.
  19. sic ipsis in rebus item iam materiai
  20. intervalla vias conexus pondera plagas