De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  2. ex infinito cita corpora materiai.
  3. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  4. aer dissaepit collis atque aera montes,
  5. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  6. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  7. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  8. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  9. perpetuo possint aevi labentia tractu
  10. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  11. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  12. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  13. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  14. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  15. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  16. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  17. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  18. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  19. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  20. nec mortale genus nec divum corpora sancta