De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fiet uti nusquam possit consistere finis
  2. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  3. Praeterea spatium summai totius omne
  4. undique si inclusum certis consisteret oris
  5. finitumque foret, iam copia materiai
  6. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  7. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  8. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  9. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  10. ex infinito iam tempore subsidendo.
  11. at nunc ni mirum requies data principiorum
  12. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  13. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  14. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  15. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  16. ex infinito cita corpora materiai.
  17. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  18. aer dissaepit collis atque aera montes,
  19. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  20. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  21. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  22. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  23. perpetuo possint aevi labentia tractu
  24. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  25. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  26. finibus exemptis in cunctas undique partis.