De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  2. cogit ut exempta concedas fine patere.
  3. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  4. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  5. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  6. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  7. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  8. fiet uti nusquam possit consistere finis
  9. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  10. Praeterea spatium summai totius omne
  11. undique si inclusum certis consisteret oris
  12. finitumque foret, iam copia materiai
  13. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  14. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  15. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  16. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  17. ex infinito iam tempore subsidendo.
  18. at nunc ni mirum requies data principiorum
  19. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  20. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  21. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  22. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  23. ex infinito cita corpora materiai.
  24. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  25. aer dissaepit collis atque aera montes,
  26. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  27. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  28. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  29. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  30. perpetuo possint aevi labentia tractu
  31. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  32. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  33. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  34. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  35. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  36. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  37. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  38. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  39. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  40. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  41. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  42. exiguum possent horai sistere tempus;
  43. nam dispulsa suo de coetu materiai
  44. copia ferretur magnum per inane soluta,
  45. sive adeo potius numquam concreta creasset
  46. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  47. nam certe neque consilio primordia rerum
  48. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  49. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  50. sed quia multa modis multis mutata per omne
  51. ex infinito vexantur percita plagis,
  52. omne genus motus et coetus experiundo
  53. tandem deveniunt in talis disposituras,
  54. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  55. et multos etiam magnos servata per annos
  56. ut semel in motus coniectast convenientis,
  57. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  58. integrent amnes et solis terra vapore
  59. fota novet fetus summissaque gens animantum
  60. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  61. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  62. ex infinito suboriri copia posset,
  63. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  64. nam vel uti privata cibo natura animantum
  65. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  66. dissolui simul ac defecit suppeditare
  67. materies aliqua ratione aversa viai.
  68. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  69. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  70. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  71. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  72. inter dum resilire tamen coguntur et una
  73. principiis rerum spatium tempusque fugai
  74. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  75. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,