De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  2. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  3. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  4. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  5. cogit ut exempta concedas fine patere.
  6. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  7. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  8. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  9. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  10. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  11. fiet uti nusquam possit consistere finis
  12. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  13. Praeterea spatium summai totius omne
  14. undique si inclusum certis consisteret oris
  15. finitumque foret, iam copia materiai
  16. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  17. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  18. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  19. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  20. ex infinito iam tempore subsidendo.
  21. at nunc ni mirum requies data principiorum
  22. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  23. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  24. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  25. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  26. ex infinito cita corpora materiai.
  27. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  28. aer dissaepit collis atque aera montes,
  29. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  30. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  31. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  32. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  33. perpetuo possint aevi labentia tractu
  34. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  35. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  36. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  37. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  38. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  39. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  40. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  41. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  42. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  43. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  44. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  45. exiguum possent horai sistere tempus;
  46. nam dispulsa suo de coetu materiai
  47. copia ferretur magnum per inane soluta,
  48. sive adeo potius numquam concreta creasset
  49. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  50. nam certe neque consilio primordia rerum
  51. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  52. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  53. sed quia multa modis multis mutata per omne
  54. ex infinito vexantur percita plagis,
  55. omne genus motus et coetus experiundo
  56. tandem deveniunt in talis disposituras,
  57. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  58. et multos etiam magnos servata per annos
  59. ut semel in motus coniectast convenientis,
  60. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  61. integrent amnes et solis terra vapore
  62. fota novet fetus summissaque gens animantum
  63. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  64. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  65. ex infinito suboriri copia posset,
  66. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  67. nam vel uti privata cibo natura animantum
  68. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  69. dissolui simul ac defecit suppeditare
  70. materies aliqua ratione aversa viai.
  71. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  72. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  73. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  74. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  75. inter dum resilire tamen coguntur et una
  76. principiis rerum spatium tempusque fugai
  77. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  78. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  79. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  80. infinita opus est vis undique materiai.
  81. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  82. in medium summae quod dicunt omnia niti
  83. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  84. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  85. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  86. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  87. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  88. nitier in terraque retro requiescere posta,
  89. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  90. et simili ratione animalia suppa vagari
  91. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  92. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  93. sponte sua possint in caeli templa volare;
  94. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  95. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  96. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  97. sed vanus stolidis haec * * *
  98. amplexi quod habent perv * * *
  99. nam medium nihil esse potest * * *
  100. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  101. possit ibi quicquam consistere * * *
  102. quam quavis alia longe ratione * * *
  103. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  104. per medium, per non medium, concedere debet
  105. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  106. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  107. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  108. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  109. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  110. haud igitur possunt tali ratione teneri
  111. res in concilium medii cuppedine victae.
  112. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  113. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  114. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  115. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  116. at contra tenuis exponunt aeris auras
  117. et calidos simul a medio differrier ignis,
  118. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  119. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  120. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  121. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  122. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  123. ---
  124. ---