De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  2. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  3. Praeterea si iam finitum constituatur
  4. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  5. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  6. id validis utrum contortum viribus ire
  7. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  8. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  9. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  10. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  11. cogit ut exempta concedas fine patere.
  12. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  13. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  14. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  15. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  16. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  17. fiet uti nusquam possit consistere finis
  18. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  19. Praeterea spatium summai totius omne
  20. undique si inclusum certis consisteret oris
  21. finitumque foret, iam copia materiai
  22. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  23. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  24. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  25. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  26. ex infinito iam tempore subsidendo.
  27. at nunc ni mirum requies data principiorum
  28. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  29. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  30. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  31. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  32. ex infinito cita corpora materiai.
  33. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  34. aer dissaepit collis atque aera montes,
  35. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  36. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  37. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  38. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  39. perpetuo possint aevi labentia tractu
  40. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  41. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  42. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  43. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  44. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  45. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  46. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  47. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  48. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  49. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  50. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  51. exiguum possent horai sistere tempus;
  52. nam dispulsa suo de coetu materiai
  53. copia ferretur magnum per inane soluta,
  54. sive adeo potius numquam concreta creasset
  55. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  56. nam certe neque consilio primordia rerum
  57. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  58. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  59. sed quia multa modis multis mutata per omne
  60. ex infinito vexantur percita plagis,
  61. omne genus motus et coetus experiundo
  62. tandem deveniunt in talis disposituras,
  63. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  64. et multos etiam magnos servata per annos
  65. ut semel in motus coniectast convenientis,
  66. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  67. integrent amnes et solis terra vapore
  68. fota novet fetus summissaque gens animantum
  69. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  70. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  71. ex infinito suboriri copia posset,
  72. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  73. nam vel uti privata cibo natura animantum
  74. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  75. dissolui simul ac defecit suppeditare
  76. materies aliqua ratione aversa viai.
  77. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  78. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  79. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  80. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  81. inter dum resilire tamen coguntur et una
  82. principiis rerum spatium tempusque fugai
  83. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  84. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  85. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  86. infinita opus est vis undique materiai.
  87. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  88. in medium summae quod dicunt omnia niti
  89. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  90. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  91. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  92. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  93. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  94. nitier in terraque retro requiescere posta,
  95. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  96. et simili ratione animalia suppa vagari
  97. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  98. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  99. sponte sua possint in caeli templa volare;
  100. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  101. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  102. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  103. sed vanus stolidis haec * * *
  104. amplexi quod habent perv * * *
  105. nam medium nihil esse potest * * *
  106. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  107. possit ibi quicquam consistere * * *
  108. quam quavis alia longe ratione * * *
  109. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  110. per medium, per non medium, concedere debet
  111. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  112. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  113. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  114. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  115. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  116. haud igitur possunt tali ratione teneri
  117. res in concilium medii cuppedine victae.
  118. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  119. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  120. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  121. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  122. at contra tenuis exponunt aeris auras
  123. et calidos simul a medio differrier ignis,
  124. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  125. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  126. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  127. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  128. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  129. ---
  130. ---
  131. ---
  132. ---
  133. ---
  134. ---
  135. ---
  136. ---
  137. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  138. diffugiant subito magnum per inane soluta