De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extremum porro nullius posse videtur
  2. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  3. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  4. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  5. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  6. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  7. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  8. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  9. Praeterea si iam finitum constituatur
  10. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  11. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  12. id validis utrum contortum viribus ire
  13. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  14. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  15. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  16. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  17. cogit ut exempta concedas fine patere.
  18. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  19. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  20. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  21. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  22. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  23. fiet uti nusquam possit consistere finis
  24. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  25. Praeterea spatium summai totius omne
  26. undique si inclusum certis consisteret oris
  27. finitumque foret, iam copia materiai
  28. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  29. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  30. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  31. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  32. ex infinito iam tempore subsidendo.
  33. at nunc ni mirum requies data principiorum
  34. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  35. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  36. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  37. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  38. ex infinito cita corpora materiai.
  39. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  40. aer dissaepit collis atque aera montes,
  41. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  42. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  43. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  44. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  45. perpetuo possint aevi labentia tractu
  46. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  47. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  48. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  49. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  50. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  51. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  52. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  53. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  54. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  55. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  56. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  57. exiguum possent horai sistere tempus;
  58. nam dispulsa suo de coetu materiai
  59. copia ferretur magnum per inane soluta,
  60. sive adeo potius numquam concreta creasset
  61. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  62. nam certe neque consilio primordia rerum
  63. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  64. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  65. sed quia multa modis multis mutata per omne
  66. ex infinito vexantur percita plagis,
  67. omne genus motus et coetus experiundo
  68. tandem deveniunt in talis disposituras,
  69. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  70. et multos etiam magnos servata per annos
  71. ut semel in motus coniectast convenientis,
  72. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  73. integrent amnes et solis terra vapore
  74. fota novet fetus summissaque gens animantum
  75. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  76. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  77. ex infinito suboriri copia posset,
  78. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  79. nam vel uti privata cibo natura animantum
  80. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  81. dissolui simul ac defecit suppeditare
  82. materies aliqua ratione aversa viai.
  83. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  84. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  85. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  86. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  87. inter dum resilire tamen coguntur et una
  88. principiis rerum spatium tempusque fugai
  89. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  90. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  91. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  92. infinita opus est vis undique materiai.
  93. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  94. in medium summae quod dicunt omnia niti
  95. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  96. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  97. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  98. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  99. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  100. nitier in terraque retro requiescere posta,
  101. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  102. et simili ratione animalia suppa vagari
  103. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  104. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  105. sponte sua possint in caeli templa volare;
  106. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  107. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  108. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  109. sed vanus stolidis haec * * *
  110. amplexi quod habent perv * * *
  111. nam medium nihil esse potest * * *
  112. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  113. possit ibi quicquam consistere * * *
  114. quam quavis alia longe ratione * * *
  115. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  116. per medium, per non medium, concedere debet
  117. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  118. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  119. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  120. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  121. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  122. haud igitur possunt tali ratione teneri
  123. res in concilium medii cuppedine victae.
  124. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  125. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  126. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  127. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  128. at contra tenuis exponunt aeris auras
  129. et calidos simul a medio differrier ignis,
  130. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  131. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  132. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  133. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  134. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  135. ---
  136. ---
  137. ---
  138. ---
  139. ---
  140. ---
  141. ---
  142. ---
  143. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  144. diffugiant subito magnum per inane soluta
  145. et ne cetera consimili ratione sequantur
  146. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  147. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  148. inter permixtas rerum caelique ruinas
  149. corpora solventes abeat per inane profundum,
  150. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  151. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  152. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  153. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  154. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  155. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  156. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  157. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  158. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;