De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  2. finitumst; namque extremum debebat habere.
  3. extremum porro nullius posse videtur
  4. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  5. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  6. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  7. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  8. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  9. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  10. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  11. Praeterea si iam finitum constituatur
  12. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  13. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  14. id validis utrum contortum viribus ire
  15. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  16. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  17. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  18. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  19. cogit ut exempta concedas fine patere.
  20. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque