De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  2. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  3. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  4. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  5. pervideamus utrum finitum funditus omne
  6. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  7. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  8. finitumst; namque extremum debebat habere.
  9. extremum porro nullius posse videtur
  10. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  11. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  12. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  13. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  14. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  15. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  16. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  17. Praeterea si iam finitum constituatur
  18. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  19. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  20. id validis utrum contortum viribus ire
  21. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  22. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  23. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  24. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  25. cogit ut exempta concedas fine patere.
  26. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  27. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  28. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  29. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  30. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  31. fiet uti nusquam possit consistere finis
  32. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  33. Praeterea spatium summai totius omne
  34. undique si inclusum certis consisteret oris
  35. finitumque foret, iam copia materiai
  36. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  37. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  38. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  39. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  40. ex infinito iam tempore subsidendo.
  41. at nunc ni mirum requies data principiorum
  42. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  43. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  44. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  45. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  46. ex infinito cita corpora materiai.
  47. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  48. aer dissaepit collis atque aera montes,
  49. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  50. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  51. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  52. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  53. perpetuo possint aevi labentia tractu
  54. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  55. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  56. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  57. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  58. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  59. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  60. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  61. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  62. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  63. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  64. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  65. exiguum possent horai sistere tempus;
  66. nam dispulsa suo de coetu materiai
  67. copia ferretur magnum per inane soluta,
  68. sive adeo potius numquam concreta creasset
  69. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  70. nam certe neque consilio primordia rerum
  71. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  72. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  73. sed quia multa modis multis mutata per omne
  74. ex infinito vexantur percita plagis,
  75. omne genus motus et coetus experiundo
  76. tandem deveniunt in talis disposituras,
  77. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  78. et multos etiam magnos servata per annos
  79. ut semel in motus coniectast convenientis,
  80. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  81. integrent amnes et solis terra vapore
  82. fota novet fetus summissaque gens animantum
  83. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  84. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  85. ex infinito suboriri copia posset,
  86. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  87. nam vel uti privata cibo natura animantum
  88. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  89. dissolui simul ac defecit suppeditare
  90. materies aliqua ratione aversa viai.
  91. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  92. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  93. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  94. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  95. inter dum resilire tamen coguntur et una
  96. principiis rerum spatium tempusque fugai
  97. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  98. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  99. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  100. infinita opus est vis undique materiai.
  101. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  102. in medium summae quod dicunt omnia niti
  103. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  104. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  105. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  106. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  107. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  108. nitier in terraque retro requiescere posta,
  109. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  110. et simili ratione animalia suppa vagari
  111. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  112. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  113. sponte sua possint in caeli templa volare;
  114. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  115. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  116. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  117. sed vanus stolidis haec * * *
  118. amplexi quod habent perv * * *
  119. nam medium nihil esse potest * * *
  120. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  121. possit ibi quicquam consistere * * *
  122. quam quavis alia longe ratione * * *
  123. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  124. per medium, per non medium, concedere debet
  125. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  126. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  127. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  128. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  129. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  130. haud igitur possunt tali ratione teneri
  131. res in concilium medii cuppedine victae.
  132. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  133. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  134. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  135. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  136. at contra tenuis exponunt aeris auras
  137. et calidos simul a medio differrier ignis,
  138. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  139. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  140. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  141. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  142. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  143. ---
  144. ---
  145. ---
  146. ---
  147. ---
  148. ---
  149. ---
  150. ---
  151. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  152. diffugiant subito magnum per inane soluta
  153. et ne cetera consimili ratione sequantur
  154. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  155. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  156. inter permixtas rerum caelique ruinas
  157. corpora solventes abeat per inane profundum,
  158. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  159. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  160. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  161. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  162. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  163. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  164. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  165. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  166. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;