De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  2. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  3. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  4. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  5. pervideamus utrum finitum funditus omne
  6. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  7. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  8. finitumst; namque extremum debebat habere.
  9. extremum porro nullius posse videtur
  10. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  11. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  12. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  13. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  14. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  15. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  16. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  17. Praeterea si iam finitum constituatur
  18. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  19. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  20. id validis utrum contortum viribus ire
  21. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  22. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  23. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  24. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  25. cogit ut exempta concedas fine patere.
  26. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  27. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  28. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  29. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  30. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  31. fiet uti nusquam possit consistere finis
  32. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  33. Praeterea spatium summai totius omne
  34. undique si inclusum certis consisteret oris
  35. finitumque foret, iam copia materiai
  36. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  37. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  38. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  39. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  40. ex infinito iam tempore subsidendo.
  41. at nunc ni mirum requies data principiorum
  42. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  43. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  44. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  45. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  46. ex infinito cita corpora materiai.
  47. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  48. aer dissaepit collis atque aera montes,
  49. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  50. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  51. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  52. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  53. perpetuo possint aevi labentia tractu
  54. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  55. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  56. finibus exemptis in cunctas undique partis.