De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  2. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  3. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  4. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  5. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  6. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  7. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  8. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  9. sed potius tali facto recreata valescat,
  10. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  11. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  12. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  13. carmine Pierio rationem exponere nostram
  14. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  15. si tibi forte animum tali ratione tenere
  16. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  17. naturam rerum, qua constet compta figura.
  18. Sed quoniam docui solidissima materiai
  19. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  20. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  21. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  22. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  23. pervideamus utrum finitum funditus omne
  24. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  25. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  26. finitumst; namque extremum debebat habere.
  27. extremum porro nullius posse videtur
  28. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  29. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  30. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  31. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  32. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  33. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  34. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  35. Praeterea si iam finitum constituatur
  36. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  37. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  38. id validis utrum contortum viribus ire
  39. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  40. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  41. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  42. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  43. cogit ut exempta concedas fine patere.
  44. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  45. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  46. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  47. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  48. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  49. fiet uti nusquam possit consistere finis
  50. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  51. Praeterea spatium summai totius omne
  52. undique si inclusum certis consisteret oris
  53. finitumque foret, iam copia materiai
  54. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  55. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  56. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  57. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  58. ex infinito iam tempore subsidendo.
  59. at nunc ni mirum requies data principiorum
  60. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  61. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  62. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  63. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  64. ex infinito cita corpora materiai.
  65. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  66. aer dissaepit collis atque aera montes,
  67. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  68. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  69. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  70. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  71. perpetuo possint aevi labentia tractu
  72. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  73. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  74. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  75. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  76. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  77. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  78. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  79. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  80. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  81. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  82. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  83. exiguum possent horai sistere tempus;
  84. nam dispulsa suo de coetu materiai
  85. copia ferretur magnum per inane soluta,
  86. sive adeo potius numquam concreta creasset
  87. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  88. nam certe neque consilio primordia rerum
  89. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  90. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  91. sed quia multa modis multis mutata per omne
  92. ex infinito vexantur percita plagis,
  93. omne genus motus et coetus experiundo
  94. tandem deveniunt in talis disposituras,
  95. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  96. et multos etiam magnos servata per annos
  97. ut semel in motus coniectast convenientis,
  98. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  99. integrent amnes et solis terra vapore
  100. fota novet fetus summissaque gens animantum
  101. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  102. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  103. ex infinito suboriri copia posset,
  104. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  105. nam vel uti privata cibo natura animantum
  106. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  107. dissolui simul ac defecit suppeditare
  108. materies aliqua ratione aversa viai.
  109. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  110. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  111. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  112. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  113. inter dum resilire tamen coguntur et una
  114. principiis rerum spatium tempusque fugai
  115. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  116. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  117. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  118. infinita opus est vis undique materiai.
  119. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  120. in medium summae quod dicunt omnia niti
  121. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  122. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  123. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  124. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  125. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  126. nitier in terraque retro requiescere posta,
  127. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  128. et simili ratione animalia suppa vagari
  129. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  130. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  131. sponte sua possint in caeli templa volare;
  132. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  133. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  134. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  135. sed vanus stolidis haec * * *
  136. amplexi quod habent perv * * *
  137. nam medium nihil esse potest * * *
  138. infinita; neque omnino, si iam medium sit,