De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et latices dulcis guttas similique sapore
  2. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  3. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  4. herbarum genera et fruges frondesque videri
  5. dispertita inter terram latitare minute,
  6. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  7. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  8. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  9. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  10. verum semina multimodis inmixta latere
  11. multarum rerum in rebus communia debent.
  12. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  13. arboribus vicina cacumina summa terantur
  14. inter se validis facere id cogentibus austris,
  15. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  16. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  17. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  18. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  19. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  20. non possent ullum tempus celarier ignes,
  21. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  22. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  23. permagni referre eadem primordia saepe
  24. cum quibus et quali positura contineantur
  25. et quos inter se dent motus accipiantque,
  26. atque eadem paulo inter se mutata creare
  27. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  28. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  29. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  30. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  31. si fieri non posse putas, quin materiai
  32. corpora consimili natura praedita fingas,
  33. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  34. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  35. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  36. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  37. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  38. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  39. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  40. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  41. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  42. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  43. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  44. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  45. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  46. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  47. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  48. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  49. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  50. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  51. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  52. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  53. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  54. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  55. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  56. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  57. sed potius tali facto recreata valescat,
  58. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  59. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  60. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  61. carmine Pierio rationem exponere nostram
  62. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  63. si tibi forte animum tali ratione tenere
  64. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  65. naturam rerum, qua constet compta figura.
  66. Sed quoniam docui solidissima materiai
  67. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  68. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  69. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  70. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  71. pervideamus utrum finitum funditus omne
  72. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  73. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  74. finitumst; namque extremum debebat habere.
  75. extremum porro nullius posse videtur
  76. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  77. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  78. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  79. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  80. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  81. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  82. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  83. Praeterea si iam finitum constituatur
  84. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  85. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  86. id validis utrum contortum viribus ire
  87. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  88. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  89. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  90. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  91. cogit ut exempta concedas fine patere.
  92. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  93. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  94. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  95. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  96. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  97. fiet uti nusquam possit consistere finis
  98. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  99. Praeterea spatium summai totius omne
  100. undique si inclusum certis consisteret oris
  101. finitumque foret, iam copia materiai
  102. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  103. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  104. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  105. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  106. ex infinito iam tempore subsidendo.
  107. at nunc ni mirum requies data principiorum
  108. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  109. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  110. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  111. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  112. ex infinito cita corpora materiai.
  113. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  114. aer dissaepit collis atque aera montes,
  115. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  116. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  117. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  118. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  119. perpetuo possint aevi labentia tractu
  120. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  121. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  122. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  123. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  124. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  125. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  126. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  127. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  128. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  129. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  130. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  131. exiguum possent horai sistere tempus;
  132. nam dispulsa suo de coetu materiai
  133. copia ferretur magnum per inane soluta,
  134. sive adeo potius numquam concreta creasset
  135. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  136. nam certe neque consilio primordia rerum
  137. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  138. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  139. sed quia multa modis multis mutata per omne
  140. ex infinito vexantur percita plagis,
  141. omne genus motus et coetus experiundo
  142. tandem deveniunt in talis disposituras,
  143. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  144. et multos etiam magnos servata per annos
  145. ut semel in motus coniectast convenientis,
  146. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  147. integrent amnes et solis terra vapore
  148. fota novet fetus summissaque gens animantum
  149. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  150. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  151. ex infinito suboriri copia posset,
  152. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  153. nam vel uti privata cibo natura animantum
  154. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  155. dissolui simul ac defecit suppeditare
  156. materies aliqua ratione aversa viai.
  157. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  158. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  159. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  160. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  161. inter dum resilire tamen coguntur et una
  162. principiis rerum spatium tempusque fugai
  163. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  164. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  165. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  166. infinita opus est vis undique materiai.
  167. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  168. in medium summae quod dicunt omnia niti
  169. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  170. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  171. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  172. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  173. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  174. nitier in terraque retro requiescere posta,
  175. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  176. et simili ratione animalia suppa vagari
  177. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  178. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  179. sponte sua possint in caeli templa volare;
  180. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  181. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  182. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  183. sed vanus stolidis haec * * *
  184. amplexi quod habent perv * * *
  185. nam medium nihil esse potest * * *
  186. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  187. possit ibi quicquam consistere * * *
  188. quam quavis alia longe ratione * * *
  189. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  190. per medium, per non medium, concedere debet
  191. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  192. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  193. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  194. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  195. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  196. haud igitur possunt tali ratione teneri
  197. res in concilium medii cuppedine victae.
  198. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  199. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  200. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  201. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  202. at contra tenuis exponunt aeris auras
  203. et calidos simul a medio differrier ignis,
  204. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  205. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  206. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  207. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  208. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  209. ---
  210. ---
  211. ---
  212. ---
  213. ---
  214. ---
  215. ---
  216. ---
  217. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  218. diffugiant subito magnum per inane soluta
  219. et ne cetera consimili ratione sequantur
  220. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  221. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  222. inter permixtas rerum caelique ruinas
  223. corpora solventes abeat per inane profundum,
  224. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  225. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  226. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  227. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  228. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  229. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  230. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  231. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  232. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  165. * * *
  166. nec persectari primordia singula quaeque,
  167. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  168. At quidam contra haec, ignari materiai,
  169. naturam non posse deum sine numine reddunt
  170. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  171. tempora mutare annorum frugesque creare
  172. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  173. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  174. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  175. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  176. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  177. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  178. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  179. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  180. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  181. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  182. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  183. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  184. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  185. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  186. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  187. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  188. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  189. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  190. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  191. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  192. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  193. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  194. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  195. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  196. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  197. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  198. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  199. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  200. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  201. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  202. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  203. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  204. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  205. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  206. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  207. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  208. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  209. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  210. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  211. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  212. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  213. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  214. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  215. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  216. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  217. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  218. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  219. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  220. incertisque locis spatio depellere paulum,
  221. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  222. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  223. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  224. nec foret offensus natus nec plaga creata
  225. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  226. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  227. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  228. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  229. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  230. avius a vera longe ratione recedit.
  231. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  232. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  233. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  234. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  235. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  236. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  237. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  238. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  239. omnia qua propter debent per inane quietum
  240. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  241. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  242. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  243. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  244. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  245. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  246. obliquos videamur et id res vera refutet.
  247. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  248. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  249. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  250. sed nihil omnino recta regione viai
  251. declinare quis est qui possit cernere sese?
  252. Denique si semper motu conectitur omnis
  253. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  254. nec declinando faciunt primordia motus
  255. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  256. ex infinito ne causam causa sequatur,
  257. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  258. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  259. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  260. declinamus item motus nec tempore certo
  261. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  262. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  263. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  264. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  265. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  266. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  267. omnis enim totum per corpus materiai
  268. copia conciri debet, concita per artus
  269. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  270. ut videas initum motus a corde creari
  271. ex animique voluntate id procedere primum,
  272. inde dari porro per totum corpus et artus.
  273. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  274. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  275. nam tum materiem totius corporis omnem
  276. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  277. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  278. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  279. pellat et invitos cogat procedere saepe
  280. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  281. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  282. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  283. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  284. et proiecta refrenatur retroque residit.
  285. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  286. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  287. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  288. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  289. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  290. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  291. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  292. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  293. id facit exiguum clinamen principiorum
  294. nec regione loci certa nec tempore certo.
  295. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  296. copia nec porro maioribus intervallis;
  297. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  298. qua propter quo nunc in motu principiorum
  299. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  300. et post haec semper simili ratione ferentur,
  301. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  302. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  303. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  304. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  305. nam neque quo possit genus ullum materiai
  306. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  307. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  308. naturam rerum mutare et vertere motus.
  309. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  310. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  311. summa tamen summa videatur stare quiete,
  312. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  313. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  314. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  315. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  316. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  317. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  318. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  319. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  320. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  321. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  322. omnia quae nobis longe confusa videntur
  323. et velut in viridi candor consistere colli.
  324. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  325. camporum complent belli simulacra cientes,
  326. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  327. aere renidescit tellus supterque virum vi
  328. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  329. icti reiectant voces ad sidera mundi
  330. et circum volitant equites mediosque repente
  331. tramittunt valido quatientes impete campos;
  332. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  333. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  334. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  335. qualia sint et quam longe distantia formis,
  336. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  337. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  338. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  339. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  340. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  341. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  342. esse pari filo similique adfecta figura.
  343. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  344. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  345. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  346. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  347. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  348. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  349. invenies tamen inter se differre figuris.
  350. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  351. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  352. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  353. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  354. turicremas propter mactatus concidit aras
  355. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  356. at mater viridis saltus orbata peragrans
  357. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  358. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  359. conspicere amissum fetum, completque querellis
  360. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  361. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  362. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes