De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et latices dulcis guttas similique sapore
  2. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  3. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  4. herbarum genera et fruges frondesque videri
  5. dispertita inter terram latitare minute,
  6. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  7. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  8. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  9. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  10. verum semina multimodis inmixta latere
  11. multarum rerum in rebus communia debent.
  12. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  13. arboribus vicina cacumina summa terantur
  14. inter se validis facere id cogentibus austris,
  15. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  16. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  17. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  18. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  19. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  20. non possent ullum tempus celarier ignes,
  21. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  22. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  23. permagni referre eadem primordia saepe
  24. cum quibus et quali positura contineantur
  25. et quos inter se dent motus accipiantque,
  26. atque eadem paulo inter se mutata creare
  27. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  28. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  29. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  30. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  31. si fieri non posse putas, quin materiai
  32. corpora consimili natura praedita fingas,
  33. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  34. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  35. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  36. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  37. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  38. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  39. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  40. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  41. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  42. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  43. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  44. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  45. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  46. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  47. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  48. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  49. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  50. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  51. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  52. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  53. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  54. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  55. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  56. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  57. sed potius tali facto recreata valescat,
  58. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  59. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  60. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  61. carmine Pierio rationem exponere nostram
  62. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  63. si tibi forte animum tali ratione tenere
  64. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  65. naturam rerum, qua constet compta figura.
  66. Sed quoniam docui solidissima materiai
  67. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  68. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  69. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  70. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  71. pervideamus utrum finitum funditus omne
  72. constet an immensum pateat vasteque profundum.