De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  2. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  3. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  4. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  5. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  6. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  7. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  8. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  9. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  10. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  11. et latices dulcis guttas similique sapore
  12. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  13. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  14. herbarum genera et fruges frondesque videri
  15. dispertita inter terram latitare minute,
  16. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  17. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  18. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  19. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  20. verum semina multimodis inmixta latere