De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  2. si sunt in terris, terram constare necessest
  3. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  4. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  5. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  6. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  7. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  8. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  9. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  10. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  11. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  12. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  13. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  14. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  15. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  16. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  17. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  18. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  19. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  20. et latices dulcis guttas similique sapore
  21. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  22. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  23. herbarum genera et fruges frondesque videri
  24. dispertita inter terram latitare minute,
  25. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  26. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  27. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  28. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  29. verum semina multimodis inmixta latere
  30. multarum rerum in rebus communia debent.
  31. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  32. arboribus vicina cacumina summa terantur
  33. inter se validis facere id cogentibus austris,
  34. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  35. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  36. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  37. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  38. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  39. non possent ullum tempus celarier ignes,
  40. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  41. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  42. permagni referre eadem primordia saepe
  43. cum quibus et quali positura contineantur
  44. et quos inter se dent motus accipiantque,
  45. atque eadem paulo inter se mutata creare
  46. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  47. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  48. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  49. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  50. si fieri non posse putas, quin materiai
  51. corpora consimili natura praedita fingas,
  52. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  53. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  54. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  55. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  56. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  57. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  58. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  59. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  60. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  61. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  62. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  63. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  64. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  65. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  66. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  67. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  68. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  69. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  70. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  71. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  72. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  73. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  74. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  75. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  76. sed potius tali facto recreata valescat,
  77. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  78. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  79. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  80. carmine Pierio rationem exponere nostram
  81. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  82. si tibi forte animum tali ratione tenere
  83. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  84. naturam rerum, qua constet compta figura.
  85. Sed quoniam docui solidissima materiai
  86. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  87. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  88. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  89. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  90. pervideamus utrum finitum funditus omne
  91. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  92. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  93. finitumst; namque extremum debebat habere.
  94. extremum porro nullius posse videtur
  95. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  96. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  97. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  98. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  99. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  100. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  101. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  102. Praeterea si iam finitum constituatur
  103. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  104. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  105. id validis utrum contortum viribus ire
  106. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  107. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  108. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  109. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  110. cogit ut exempta concedas fine patere.
  111. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  112. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  113. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  114. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  115. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  116. fiet uti nusquam possit consistere finis
  117. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  118. Praeterea spatium summai totius omne
  119. undique si inclusum certis consisteret oris
  120. finitumque foret, iam copia materiai
  121. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  122. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  123. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  124. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  125. ex infinito iam tempore subsidendo.
  126. at nunc ni mirum requies data principiorum
  127. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  128. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  129. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  130. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  131. ex infinito cita corpora materiai.
  132. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  133. aer dissaepit collis atque aera montes,
  134. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  135. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  136. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  137. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  138. perpetuo possint aevi labentia tractu
  139. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  140. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  141. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  142. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  143. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  144. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  145. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  146. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  147. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  148. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  149. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  150. exiguum possent horai sistere tempus;
  151. nam dispulsa suo de coetu materiai
  152. copia ferretur magnum per inane soluta,
  153. sive adeo potius numquam concreta creasset
  154. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  155. nam certe neque consilio primordia rerum
  156. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  157. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  158. sed quia multa modis multis mutata per omne
  159. ex infinito vexantur percita plagis,
  160. omne genus motus et coetus experiundo
  161. tandem deveniunt in talis disposituras,
  162. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  163. et multos etiam magnos servata per annos
  164. ut semel in motus coniectast convenientis,
  165. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  166. integrent amnes et solis terra vapore
  167. fota novet fetus summissaque gens animantum
  168. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  169. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  170. ex infinito suboriri copia posset,
  171. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  172. nam vel uti privata cibo natura animantum
  173. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  174. dissolui simul ac defecit suppeditare
  175. materies aliqua ratione aversa viai.
  176. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  177. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  178. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  179. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  180. inter dum resilire tamen coguntur et una
  181. principiis rerum spatium tempusque fugai
  182. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  183. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  184. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  185. infinita opus est vis undique materiai.
  186. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  187. in medium summae quod dicunt omnia niti
  188. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  189. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  190. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  191. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  192. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  193. nitier in terraque retro requiescere posta,
  194. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  195. et simili ratione animalia suppa vagari
  196. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  197. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  198. sponte sua possint in caeli templa volare;
  199. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  200. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  201. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  202. sed vanus stolidis haec * * *
  203. amplexi quod habent perv * * *
  204. nam medium nihil esse potest * * *
  205. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  206. possit ibi quicquam consistere * * *
  207. quam quavis alia longe ratione * * *
  208. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,