De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  2. ex alienigenis rebus constare putetur,
  3. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  4. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  5. si sunt in terris, terram constare necessest
  6. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  7. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  8. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  9. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  10. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  11. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  12. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  13. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  14. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  15. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  16. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  17. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  18. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  19. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  20. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  21. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  22. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  23. et latices dulcis guttas similique sapore
  24. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  25. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  26. herbarum genera et fruges frondesque videri
  27. dispertita inter terram latitare minute,
  28. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  29. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  30. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  31. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  32. verum semina multimodis inmixta latere
  33. multarum rerum in rebus communia debent.
  34. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  35. arboribus vicina cacumina summa terantur
  36. inter se validis facere id cogentibus austris,
  37. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  38. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  39. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  40. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  41. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  42. non possent ullum tempus celarier ignes,
  43. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  44. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  45. permagni referre eadem primordia saepe
  46. cum quibus et quali positura contineantur
  47. et quos inter se dent motus accipiantque,
  48. atque eadem paulo inter se mutata creare
  49. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  50. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  51. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  52. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  53. si fieri non posse putas, quin materiai
  54. corpora consimili natura praedita fingas,
  55. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  56. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  57. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  58. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  59. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  60. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  61. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  62. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  63. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  64. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  65. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  66. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  67. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  68. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  69. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  70. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  71. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  72. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  73. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  74. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  75. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  76. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  77. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  78. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  79. sed potius tali facto recreata valescat,
  80. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  81. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  82. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  83. carmine Pierio rationem exponere nostram
  84. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  85. si tibi forte animum tali ratione tenere
  86. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  87. naturam rerum, qua constet compta figura.
  88. Sed quoniam docui solidissima materiai
  89. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  90. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  91. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  92. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  93. pervideamus utrum finitum funditus omne
  94. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  95. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  96. finitumst; namque extremum debebat habere.
  97. extremum porro nullius posse videtur
  98. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  99. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  100. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  101. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  102. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  103. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  104. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  105. Praeterea si iam finitum constituatur
  106. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  107. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  108. id validis utrum contortum viribus ire
  109. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  110. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  111. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  112. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  113. cogit ut exempta concedas fine patere.
  114. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  115. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  116. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  117. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  118. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  119. fiet uti nusquam possit consistere finis
  120. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  121. Praeterea spatium summai totius omne
  122. undique si inclusum certis consisteret oris
  123. finitumque foret, iam copia materiai
  124. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  125. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  126. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  127. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  128. ex infinito iam tempore subsidendo.
  129. at nunc ni mirum requies data principiorum
  130. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  131. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  132. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  133. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  134. ex infinito cita corpora materiai.
  135. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  136. aer dissaepit collis atque aera montes,
  137. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  138. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  139. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  140. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  141. perpetuo possint aevi labentia tractu
  142. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  143. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  144. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  145. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  146. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  147. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  148. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  149. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  150. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  151. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  152. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  153. exiguum possent horai sistere tempus;
  154. nam dispulsa suo de coetu materiai
  155. copia ferretur magnum per inane soluta,
  156. sive adeo potius numquam concreta creasset
  157. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  158. nam certe neque consilio primordia rerum
  159. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  160. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  161. sed quia multa modis multis mutata per omne
  162. ex infinito vexantur percita plagis,
  163. omne genus motus et coetus experiundo
  164. tandem deveniunt in talis disposituras,
  165. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  166. et multos etiam magnos servata per annos
  167. ut semel in motus coniectast convenientis,
  168. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  169. integrent amnes et solis terra vapore
  170. fota novet fetus summissaque gens animantum
  171. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  172. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  173. ex infinito suboriri copia posset,
  174. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  175. nam vel uti privata cibo natura animantum
  176. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  177. dissolui simul ac defecit suppeditare
  178. materies aliqua ratione aversa viai.
  179. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  180. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  181. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  182. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  183. inter dum resilire tamen coguntur et una
  184. principiis rerum spatium tempusque fugai
  185. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  186. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  187. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  188. infinita opus est vis undique materiai.
  189. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  190. in medium summae quod dicunt omnia niti
  191. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  192. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  193. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  194. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,