De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  2. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  3. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  4. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  5. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  6. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  7. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  8. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  9. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  10. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  11. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  12. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  13. * * *
  14. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  15. esse et habere in se nervorum corpora parva
  16. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  17. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  18. ex alienigenis rebus constare putetur,
  19. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  20. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  21. si sunt in terris, terram constare necessest
  22. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  23. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  24. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  25. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  26. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  27. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  28. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  29. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  30. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  31. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  32. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  33. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  34. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  35. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  36. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  37. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  38. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  39. et latices dulcis guttas similique sapore
  40. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  41. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  42. herbarum genera et fruges frondesque videri
  43. dispertita inter terram latitare minute,
  44. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  45. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  46. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  47. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  48. verum semina multimodis inmixta latere
  49. multarum rerum in rebus communia debent.
  50. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  51. arboribus vicina cacumina summa terantur
  52. inter se validis facere id cogentibus austris,
  53. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  54. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  55. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  56. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  57. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  58. non possent ullum tempus celarier ignes,
  59. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  60. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  61. permagni referre eadem primordia saepe
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. atque eadem paulo inter se mutata creare
  65. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  66. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  67. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  68. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  69. si fieri non posse putas, quin materiai
  70. corpora consimili natura praedita fingas,
  71. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  72. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  73. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  74. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  75. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  76. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  77. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  78. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  79. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  80. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  81. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  82. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  83. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  84. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  85. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  86. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  87. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  88. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  89. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  90. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  91. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  92. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  93. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  94. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  95. sed potius tali facto recreata valescat,
  96. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  97. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  98. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  99. carmine Pierio rationem exponere nostram
  100. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  101. si tibi forte animum tali ratione tenere
  102. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  103. naturam rerum, qua constet compta figura.
  104. Sed quoniam docui solidissima materiai
  105. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  106. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  107. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  108. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  109. pervideamus utrum finitum funditus omne
  110. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  111. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  112. finitumst; namque extremum debebat habere.
  113. extremum porro nullius posse videtur
  114. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  115. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  116. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  117. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  118. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  119. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  120. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  121. Praeterea si iam finitum constituatur
  122. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  123. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  124. id validis utrum contortum viribus ire
  125. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  126. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  127. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  128. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  129. cogit ut exempta concedas fine patere.
  130. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  131. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  132. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  133. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  134. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  135. fiet uti nusquam possit consistere finis
  136. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  137. Praeterea spatium summai totius omne
  138. undique si inclusum certis consisteret oris
  139. finitumque foret, iam copia materiai
  140. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  141. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  142. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  143. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  144. ex infinito iam tempore subsidendo.
  145. at nunc ni mirum requies data principiorum
  146. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  147. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  148. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  149. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  150. ex infinito cita corpora materiai.
  151. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  152. aer dissaepit collis atque aera montes,
  153. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  154. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  155. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  156. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  157. perpetuo possint aevi labentia tractu
  158. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  159. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  160. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  161. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  162. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  163. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  164. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  165. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  166. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  167. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  168. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  169. exiguum possent horai sistere tempus;
  170. nam dispulsa suo de coetu materiai
  171. copia ferretur magnum per inane soluta,
  172. sive adeo potius numquam concreta creasset
  173. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  174. nam certe neque consilio primordia rerum
  175. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  176. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  177. sed quia multa modis multis mutata per omne
  178. ex infinito vexantur percita plagis,
  179. omne genus motus et coetus experiundo
  180. tandem deveniunt in talis disposituras,
  181. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  182. et multos etiam magnos servata per annos
  183. ut semel in motus coniectast convenientis,
  184. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  185. integrent amnes et solis terra vapore
  186. fota novet fetus summissaque gens animantum
  187. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  188. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  189. ex infinito suboriri copia posset,
  190. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  191. nam vel uti privata cibo natura animantum
  192. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  193. dissolui simul ac defecit suppeditare
  194. materies aliqua ratione aversa viai.
  195. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  196. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  197. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  198. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  199. inter dum resilire tamen coguntur et una
  200. principiis rerum spatium tempusque fugai
  201. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  202. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  203. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  204. infinita opus est vis undique materiai.
  205. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  206. in medium summae quod dicunt omnia niti
  207. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  208. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  209. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  210. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  211. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  212. nitier in terraque retro requiescere posta,