De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  2. Iphianassai turparunt sanguine foede
  3. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  4. cui simul infula virgineos circum data comptus
  5. ex utraque pari malarum parte profusast,
  6. et maestum simul ante aras adstare parentem
  7. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  8. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  9. muta metu terram genibus summissa petebat.
  10. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  11. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  12. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  13. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  14. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  15. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  16. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  17. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  18. tantum religio potuit suadere malorum.
  19. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  20. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  21. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  22. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  23. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  24. et merito; nam si certam finem esse viderent
  25. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  26. religionibus atque minis obsistere vatum.
  27. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  28. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  29. ignoratur enim quae sit natura animai,
  30. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  31. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  32. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  33. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  34. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  35. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  36. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  37. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  38. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  39. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  40. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  41. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  42. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  43. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  44. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  45. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  46. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  47. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  48. unde anima atque animi constet natura videndum,
  49. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  50. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  51. cernere uti videamur eos audireque coram,
  52. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  53. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  54. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  55. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  56. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  57. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  58. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  59. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  60. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  61. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  62. res quibus occultas penitus convisere possis.
  63. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  64. non radii solis neque lucida tela diei
  65. discutiant, sed naturae species ratioque.
  66. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  67. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  68. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  69. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  70. quorum operum causas nulla ratione videre
  71. possunt ac fieri divino numine rentur.
  72. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  73. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  74. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  75. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  76. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  77. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  78. e mare primum homines, e terra posset oriri
  79. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  80. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  81. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  82. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  83. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.