De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  2. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  3. ex aurique putat micis consistere posse
  4. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  5. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  6. cetera consimili fingit ratione putatque.
  7. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  8. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  9. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  10. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  11. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  12. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  13. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  14. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  15. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  16. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  17. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  18. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  19. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  20. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.