De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  2. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  3. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  4. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  5. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  6. ex aurique putat micis consistere posse
  7. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  8. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  9. cetera consimili fingit ratione putatque.
  10. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  11. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  12. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  13. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  14. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  15. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  16. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  17. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.