De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  2. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  3. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  4. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  5. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  6. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  7. ex aurique putat micis consistere posse
  8. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  9. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  10. cetera consimili fingit ratione putatque.
  11. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  12. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  13. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  14. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  15. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  16. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  17. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  18. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  19. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  20. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  21. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  22. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  23. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  24. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  25. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  26. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  27. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  28. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  29. * * *
  30. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  31. esse et habere in se nervorum corpora parva
  32. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  33. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  34. ex alienigenis rebus constare putetur,
  35. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  36. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  37. si sunt in terris, terram constare necessest
  38. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  39. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  40. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  41. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  42. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  43. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  44. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  45. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  46. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  47. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  48. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  49. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  50. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  51. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  52. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  53. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  54. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  55. et latices dulcis guttas similique sapore
  56. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  57. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  58. herbarum genera et fruges frondesque videri
  59. dispertita inter terram latitare minute,
  60. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  61. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  62. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  63. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  64. verum semina multimodis inmixta latere
  65. multarum rerum in rebus communia debent.
  66. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  67. arboribus vicina cacumina summa terantur
  68. inter se validis facere id cogentibus austris,
  69. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  70. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  71. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  72. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  73. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  74. non possent ullum tempus celarier ignes,
  75. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  76. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  77. permagni referre eadem primordia saepe
  78. cum quibus et quali positura contineantur
  79. et quos inter se dent motus accipiantque,
  80. atque eadem paulo inter se mutata creare
  81. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  82. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  83. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  84. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  85. si fieri non posse putas, quin materiai
  86. corpora consimili natura praedita fingas,
  87. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  88. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  89. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  90. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  91. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  92. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  93. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  94. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  95. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  96. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  97. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  98. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  99. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  100. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  101. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  102. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  103. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  104. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  105. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  106. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  107. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  108. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  109. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  110. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  111. sed potius tali facto recreata valescat,
  112. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  113. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  114. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  115. carmine Pierio rationem exponere nostram
  116. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  117. si tibi forte animum tali ratione tenere
  118. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  119. naturam rerum, qua constet compta figura.
  120. Sed quoniam docui solidissima materiai
  121. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  122. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  123. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  124. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  125. pervideamus utrum finitum funditus omne
  126. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  127. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  128. finitumst; namque extremum debebat habere.
  129. extremum porro nullius posse videtur
  130. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  131. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  132. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  133. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  134. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  135. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  136. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  137. Praeterea si iam finitum constituatur
  138. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  139. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  140. id validis utrum contortum viribus ire
  141. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  142. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  143. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  144. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  145. cogit ut exempta concedas fine patere.
  146. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  147. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  148. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  149. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  150. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  151. fiet uti nusquam possit consistere finis
  152. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  153. Praeterea spatium summai totius omne
  154. undique si inclusum certis consisteret oris
  155. finitumque foret, iam copia materiai
  156. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  157. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  158. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  159. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  160. ex infinito iam tempore subsidendo.
  161. at nunc ni mirum requies data principiorum
  162. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  163. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  164. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  165. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  166. ex infinito cita corpora materiai.
  167. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  168. aer dissaepit collis atque aera montes,
  169. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  170. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  171. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  172. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  173. perpetuo possint aevi labentia tractu
  174. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  175. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  176. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  177. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  178. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  179. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  180. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  181. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  182. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  183. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  184. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  185. exiguum possent horai sistere tempus;
  186. nam dispulsa suo de coetu materiai
  187. copia ferretur magnum per inane soluta,
  188. sive adeo potius numquam concreta creasset
  189. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  190. nam certe neque consilio primordia rerum
  191. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  192. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  193. sed quia multa modis multis mutata per omne
  194. ex infinito vexantur percita plagis,
  195. omne genus motus et coetus experiundo
  196. tandem deveniunt in talis disposituras,
  197. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  198. et multos etiam magnos servata per annos
  199. ut semel in motus coniectast convenientis,
  200. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  201. integrent amnes et solis terra vapore
  202. fota novet fetus summissaque gens animantum
  203. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  204. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  205. ex infinito suboriri copia posset,
  206. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  207. nam vel uti privata cibo natura animantum
  208. diffluit amittens corpus, sic omnia debent