De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque eadem magni refert primordia saepe
  2. cum quibus et quali positura contineantur
  3. et quos inter se dent motus accipiantque;
  4. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  5. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  6. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  7. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  8. multa elementa vides multis communia verbis,
  9. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  10. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  11. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  12. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  13. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  14. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  15. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  16. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  17. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  18. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  19. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  20. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  21. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  22. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  23. ex aurique putat micis consistere posse
  24. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  25. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  26. cetera consimili fingit ratione putatque.
  27. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  28. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  29. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  30. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  31. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  32. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  33. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  34. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  35. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  36. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  37. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  38. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  39. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  40. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  41. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  42. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  43. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  44. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  45. * * *
  46. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  47. esse et habere in se nervorum corpora parva
  48. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  49. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  50. ex alienigenis rebus constare putetur,
  51. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  52. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  53. si sunt in terris, terram constare necessest
  54. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  55. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  56. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  57. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  58. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  59. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  60. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  61. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  62. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  63. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  64. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  65. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  66. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  67. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  68. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  69. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  70. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  71. et latices dulcis guttas similique sapore
  72. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  73. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  74. herbarum genera et fruges frondesque videri
  75. dispertita inter terram latitare minute,
  76. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  77. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  78. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  79. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  80. verum semina multimodis inmixta latere
  81. multarum rerum in rebus communia debent.
  82. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  83. arboribus vicina cacumina summa terantur
  84. inter se validis facere id cogentibus austris,
  85. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  86. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  87. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  88. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  89. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  90. non possent ullum tempus celarier ignes,
  91. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  92. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  93. permagni referre eadem primordia saepe
  94. cum quibus et quali positura contineantur
  95. et quos inter se dent motus accipiantque,
  96. atque eadem paulo inter se mutata creare
  97. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  98. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  99. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  100. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  101. si fieri non posse putas, quin materiai
  102. corpora consimili natura praedita fingas,
  103. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  104. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  105. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  106. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  107. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  108. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  109. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  110. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  111. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  112. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  113. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  114. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  115. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  116. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  117. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  118. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  119. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  120. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  121. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  122. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  123. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  124. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  125. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  126. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  127. sed potius tali facto recreata valescat,
  128. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  129. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  130. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  131. carmine Pierio rationem exponere nostram
  132. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  133. si tibi forte animum tali ratione tenere
  134. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  135. naturam rerum, qua constet compta figura.
  136. Sed quoniam docui solidissima materiai
  137. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  138. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  139. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  140. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  141. pervideamus utrum finitum funditus omne
  142. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  143. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  144. finitumst; namque extremum debebat habere.
  145. extremum porro nullius posse videtur
  146. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  147. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  148. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  149. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  150. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  151. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  152. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  153. Praeterea si iam finitum constituatur
  154. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  155. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  156. id validis utrum contortum viribus ire
  157. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  158. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  159. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  160. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  161. cogit ut exempta concedas fine patere.
  162. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  163. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  164. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  165. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  166. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  167. fiet uti nusquam possit consistere finis
  168. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  169. Praeterea spatium summai totius omne
  170. undique si inclusum certis consisteret oris
  171. finitumque foret, iam copia materiai
  172. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  173. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  174. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  175. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  176. ex infinito iam tempore subsidendo.
  177. at nunc ni mirum requies data principiorum
  178. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  179. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  180. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  181. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  182. ex infinito cita corpora materiai.
  183. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  184. aer dissaepit collis atque aera montes,
  185. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  186. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  187. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  188. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  189. perpetuo possint aevi labentia tractu
  190. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  191. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  192. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  193. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  194. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  195. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  196. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  197. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  198. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  199. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  200. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  201. exiguum possent horai sistere tempus;
  202. nam dispulsa suo de coetu materiai
  203. copia ferretur magnum per inane soluta,
  204. sive adeo potius numquam concreta creasset