De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  2. ni mirum quia multa modis communia multis
  3. multarum rerum in rebus primordia mixta
  4. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  5. atque eadem magni refert primordia saepe
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque;
  8. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  9. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  10. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  11. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  12. multa elementa vides multis communia verbis,
  13. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  14. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  15. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  16. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  17. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  18. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  19. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  20. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  21. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  22. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  23. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  24. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  25. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  26. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  27. ex aurique putat micis consistere posse
  28. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  29. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  30. cetera consimili fingit ratione putatque.
  31. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  32. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  33. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  34. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  35. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  36. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  37. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  38. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  39. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  40. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  41. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  42. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  43. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  44. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  45. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  46. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  47. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  48. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  49. * * *
  50. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  51. esse et habere in se nervorum corpora parva
  52. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  53. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  54. ex alienigenis rebus constare putetur,
  55. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  56. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  57. si sunt in terris, terram constare necessest
  58. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  59. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  60. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  61. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  62. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  63. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  64. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  65. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  66. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  67. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  68. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  69. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  70. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  71. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  72. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  73. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  74. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  75. et latices dulcis guttas similique sapore
  76. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  77. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  78. herbarum genera et fruges frondesque videri
  79. dispertita inter terram latitare minute,
  80. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  81. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  82. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  83. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  84. verum semina multimodis inmixta latere
  85. multarum rerum in rebus communia debent.
  86. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  87. arboribus vicina cacumina summa terantur
  88. inter se validis facere id cogentibus austris,
  89. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  90. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  91. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  92. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  93. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  94. non possent ullum tempus celarier ignes,
  95. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  96. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  97. permagni referre eadem primordia saepe
  98. cum quibus et quali positura contineantur
  99. et quos inter se dent motus accipiantque,
  100. atque eadem paulo inter se mutata creare
  101. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  102. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  103. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  104. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  105. si fieri non posse putas, quin materiai
  106. corpora consimili natura praedita fingas,
  107. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  108. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  109. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  110. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  111. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  112. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  113. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  114. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  115. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  116. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  117. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  118. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  119. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  120. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  121. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  122. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  123. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  124. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  125. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  126. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  127. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  128. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  129. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  130. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  131. sed potius tali facto recreata valescat,
  132. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  133. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  134. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  135. carmine Pierio rationem exponere nostram
  136. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  137. si tibi forte animum tali ratione tenere
  138. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  139. naturam rerum, qua constet compta figura.
  140. Sed quoniam docui solidissima materiai
  141. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  142. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  143. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  144. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  145. pervideamus utrum finitum funditus omne
  146. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  147. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  148. finitumst; namque extremum debebat habere.
  149. extremum porro nullius posse videtur
  150. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  151. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  152. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  153. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  154. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  155. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  156. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  157. Praeterea si iam finitum constituatur
  158. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  159. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  160. id validis utrum contortum viribus ire
  161. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  162. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  163. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  164. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  165. cogit ut exempta concedas fine patere.
  166. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  167. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  168. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  169. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  170. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  171. fiet uti nusquam possit consistere finis
  172. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  173. Praeterea spatium summai totius omne
  174. undique si inclusum certis consisteret oris
  175. finitumque foret, iam copia materiai
  176. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  177. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  178. nec foret omnino caelum neque lumina solis,